Symphonia quinta Ludovici van Beethoven
Symphonia quinta in C minore Ludovici van Beethoven, Op. 67, inter 1804 et 1808 composita, est una ex compositionibus in musica classica notissimis, una ex symphoniis saepissime auditis,[1] ac pars fundamentorum musicae occidentalis late habita. Quod opus, primum Vindobonae apud Theater an der Wien die 22 Decembris anno 1808 peractum, suam famam accepit, postquam E. T. A. Hoffmann hanc symphoniam unum ex maximis illius temporis operibus descripsit.[2] Ut symphoniae annorum inter aetates classicam et romanticam omnino habebant, haec symphonia in quattuor motibus posita est.
Incipit hoc opus distincto motif quattuor notarum, brevis-brevis-brevis-longa.
Haec symphonia, praecipue suae primae notae quattuor, per omnem orbem terrarum innotuit, quia saepe in cultura populari auditur, etiam in rebus disco (sicut "A Fifth of Beethoven") et rock (sicut in "Roll Over Beethoven" a Chuck Berry composito), atque in sonis pellicularum cinematicarum et spectaculorum televisificorum.
Symphonia quinta, sicut compositoris symphoniae Eroica (heroica) et Pastorale (rustica), nomen apertum praeter numeros accepit, quamquam non a Beethoven ipso datum. Nomine Schicksals-Sinfonie ('symphonia fatalis') populo grata fiebat, et suum clarum mensurarum quinque thema Schicksals-Motiv (motif fati) appellabatur, quod nomen etiam in variis linguis ponitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cadenbach, Rainer. 2002. Ludwig van Beethoven: Symphonie Nr. 5 c-Moll op. 67. Facsimile. Laaber: Laaber-Verlag. ISBN 3-89007-408-1.
- Charlton, David, ed. 1989. E.T.A. Hoffmann’s Musical Writings. Cambridge University Press.
- Chop, Max. 1910. Ludwig van Beethovens Symphonien (Nr. 4–6), geschichtlich und musikalisch analysiert, mit zahlreichen Notenbeispielen von Max Chop. Lipsiae: Reclam.
- Forbes, Elliot. 1971. Beethoven: Symphony No. 5 in C minor: an authoritative score, the sketches, historical background, analysis, views and comments. Novi Eboraci: Norton. ISBN 0-393-09893-1.
- Guerrieri, Matthew. 2014. The First Four Notes: Beethoven's Fifth and the Human Imagination. Novi Eboraci: Vintage Books, divisio Random House. ISBN 0804170193, ISBN 9780804170192. Google Books.
- Gülke, Peter. 1978. Zur Neuausgabe der Sinfonie Nr. 5 von Ludwig van Beethoven. Lipsiae: Peters.
- Konold, Wulf. 1989. Ludwig van Beethoven: 5. Symphonie. Moguntiae: Schott. ISBN 3-7957-8101-9.
- Rexroth, Dieter. 2001. Beethoven. Moguntiae: Schott. ISBN 3-442-33019-X.
- Schauffler, Robert Haven. 1933. Beethoven: The Man Who Freed Music. Garden City Novi Eboraci: Doubleday, Doran, & Company.
- Schenker, Heinrich. 1925. Beethoven: V. Sinfonie. Darstellung des musikalischen Inhaltes nach der Handschrift unter fortlaufender Berücksichtigung des Vortrages und der Literatur. Vindobonae:Tonwille-Verlag.
- Ulm, Renate, ed. 2009. Die 9 Sinfonien Beethovens. Entstehung, Deutung, Wirkung. Vorwort von Lorin Maazel. Ed. sexta. Kassel: Bärenreiter et al. ISBN 978-3-7618-1241-9. Bärenreiter-Werkeinführungen.
- Wagner, Richard. 1870. Beethoven. Lipsiae: E. W. Fritzsch.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad symphoniam quintam (Beethoven) spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad symphoniam quintam (Beethoven) spectant. |
- "Beethoven's Symphony No. 5 - A Beginners' Guide - Overview, analysis and the best recordings." The Classic Review.
- De impressiones sonicis.
- De structura musicae.
- "Beethoven 5th Symphony, The Symphony of Destiny." All about Ludwig van Beethoven.
- "Program notes." Pro peractione National Symphony Orchestra, Washington, DC.
- Project Gutenberg: duae versiones MIDI: Etext No. 117 et Etext No. 156.
- "Program notes." Pro peractione et acroasi Jeffrey Kahane et Los Angeles Chamber Orchestra.
- "Sketch to the Scherzo from op. 67 Fifth Symphony from Eroica Skbk (1803)." Unheard Beethoven.
- "Original Finale in c minor to Fifth Symphony op. 67, Gardi 23 (1804)." Unheard Beethoven.