Jump to content

Vulcanalia

E Vicipaedia
Fasti Antiates Maiores: Vulcanalia mense sextili notantur (VOLK).

Vulcanalia[1] vel Volcanalia sunt feriae Romanae antiquae in honorem dei Vulcani quotannis die 23 Augusti/Sextilis (a.d. X Kal. Sept.) celebratae, exeuntibus diebus canicularibus, tum cum terra maxime sicca erat et incendia metuebantur. Nam si Vesta igni domestico foci praeerat, Vulcanus tamen erat ignis ferus et hominibus periculosus, qui nonnumquam domari poterat. Hoc die Romani animalia viva (fortasse pisces) velut sese redimendi causa in aram dei prope comitium coniciebant atque urebant.[2] Postea, imperator Domitianus, ex voto post incendium Neroni attributum suscepto, novam aream Vulcano dedicavit, ubi praetor populi Romani ad hanc provinciam sorte designatus vitulo rubeo et verre Volcanalibus sacrificaturus erat.[3] Aetate qua Christiani iam dominabantur pagani illo die vestes Soli suspendebant quorum stultitiam increpabat Paulinus Nolanus.[4]

De Georgii Dumézil commentario

[recensere | fontem recensere]

Georgius Dumézil opinionem scriptorum Latinorum de re rustica memorat qui putabant mense Augusto pascua desiccata incendenda esse ut herba laetior consurgeret fruticesque et sentes ita facilius delerentur.[5] Ita Vulcanalia cum operis agricolarum exeunte aestate faciendis coniungebat. Item notitiam grammatici Festi referebat de piscatoriis ludis "qui quotannis mense Iunio trans Tiberim fieri solent": tum enim pisces quos piscati erant ad macellum non portabant sed "fere in aream Vulcani quod id genus pisciculorum vivorum datur ei deo pro animis humanis." Ad hunc crudelem ritum illustrandum mythum Vedicum auxilio evocabat: nam Indorum deus ignis, Agni (quod nomen ex eadem radice indoeuropaea e qua etiam Latine ignis ortum est), in pisces ira movebatur postquam eius praesentiam, cum in oceano sese occultaret, deis indicaverunt. Detectus enim deis inservire debuit Agni et piscium odium aeternum retinuit. Ita Dumézil antiquam originem in Romanorum animis iamdiu oblitteratam ritui restituere conabatur.

  1. Columella XI.3.18. Plinius, Epistulae III.5.8.
  2. Varro, Lingua Latina VI.20: Volcanalia a Volcano, quod ei tum feriae et quod eo die populus pro se in ignem animalia mittit.
  3. CIL 6, 826
  4. Poema ultimum 138-9. Ilona Opelt (1970).
  5. Columella VI.23.2: Nam ut laetior herba consurgat, fere ultimo tempore aestatis incenditur. Ea res et teneriora pabula recreat, et sentibus ustis fruticem surrecturum in altitudinem compescit. Palladius IX.4: Nunc urenda sunt pascua, ut et altorum fruticum festinatio reprimatur ad stirpes et incensis aridis noua laetius herba succedat.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]