Jump to content

Matronalia

E Vicipaedia
Fasti Antiates Maiores: Kalendis Martiis IVNONI notatur.

Matronalia erant feriae Romanae antiquae 'in communem mulierum honorem'[1] Kalendis Martiis celebratae : illae Kalendae enim dies natalis erant templi Iunonis Lucinae anno 375 a.C.n. in monte Esquilino dedicati. Quapropter in nona satura 'femineae Kalendae' a Iuvenale[2] vocatae sunt et sub illa die in Fastis Antiatibus Maioribus legitur IVNON[I]. Notandum est in vetere calendario Romano regi Numae attributo Kalendas Martias primum diem novi anni fuisse : ver et coniuncta fertilitas a significatione illarum feriarum non absunt.

Illo die coniuges pro conseruatione coniugii supplicabant[3], matronae dona a maritis accipere solebant et coronas floridas deae adferebant atque ture odorifero fumigabant, talibus dictis eam adloquentes : "tu nobis lucem, Lucina, dedisti" vel "tu voto parturientis ades"[4]. Plerique auctores antiqui qui de ea re scripserunt eas ferias tempore regni communis Romuli atque Titi Tatii institutas esse volunt, ut Sabinae feminae honorarentur, pacis conciliatrices inter maritos et patres postquam vi raptae sunt[5]. Ita enim rationem reddere sibi visi sunt cur mense deo Marti et bello dedicato mulieres honorarentur.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Servius, Ad Aen. VIII,638.
  2. IX,53
  3. Helenius Acro, ad Horatii Carm. III,8.
  4. Fasti III,255-256.
  5. Iacobus Poucet, Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. 231-233.