Jump to content

Usama bin Ladin

E Vicipaedia
Wikidata Usama bin Ladin
Res apud Vicidata repertae:
Usama bin Ladin: imago
Usama bin Ladin: imago
Nativitas: 10 Martii 1957; Riadum
Obitus: 2 Maii 2011; Osama bin Laden's compound in Abbottabad
Patria: Arabia Saudita, statelessness
Nomen nativum: أسامة بن محمد بن عوض بن لادن

Familia

Genitores: Mohammed bin Awad bin Laden; Hamida al-Attas
Coniunx: Najwa bin Laden, Khairiah Sabar, Amal Ahmed al-Sadah, Siham Sabar
Proles: Saad bin Laden, Omar bin Laden, Hamza bin Laden, Abd Allah bin Laden, Khalid bin Laden, Miriam bin Laden, Sumaiya bin Laden
Familia: Bin-Laden Family

Memoria

Sepultura: Mare Arabicum

Usama bin Ladin, qui vulgo Osama bin Laden, plenius Usāma bin Muḥammad bin ‘Awad bin Lādin (Arabice أسامة بن محمد بن عود بن لادن; natus Riadi 10 Martii 1957; mortuus 2 Maii 2011[1][2][3]), fuit progenies divitis familiae bin Laden Saudianae et conditor societatis al-Qaeda, quae impetus 11 Septembris tromocraticos in Civitates Foederatas dedit et multos alios casus multorum malorum (Anglice: mass-casualty events) in cives militesque in multis orbis terrarum locis effecit. Quod Musulmanos gihad violentissimum peragere suadebat, suam civitatem Saudianam amisit et a familia repudiatus est.[4]

Usama bin Ladin (ad dextram partem) cum diurnario Hamid Mir anno fere 1998 pictus

Proscriptum est nomen bin Ladin in indicibus Decem Fugitivorum Quaesitissimorum et Terroristarum Quaesitissimorum Foederalis Investigationis Ministerii cum bombardimentis legationis Civitatum Foederatarum 1998? (1998 US embassy bombings) interesset.[5][6][7] Post 2001, Usama bin Ladin et sua societas erant principales in Bello Terroris Civitatum Foederatarum hostes. Is et alii al-Qaeda duces diu putabantur in finibus Afganiae et Regionibus Tribuariis a Foederatione Administratis (Federally Administered Tribal Areas) Pakistaniae se celavisse.

Usama bin Ladin (ad sinistram) consiliariusque Ayman al-Zawahiri die 8 November 2001 ab Hamid Mir lucis ope picti

Die 2 Maii 2011, Usama bin Laden necatus est in urbe Abbottabad Pakistaniae per rem a Manibus SEAL Americanis et magisterio Central Intelligence Agency[8] gestam.[2][9]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Usama bin Ladin spectant.
  • "Osama bin Laden": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)