Ioannes Gulielmus Iosephus Braun
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Ioannes Gulielmus Iosephus vulgo Johann Wilhelm Joseph Braun (natus die 27 Aprilis 1801 Gronau apud Marcodurum, mortuus die 30 Septembris 1863 Bonnae) theologus catholicus, historicus et politicus Germanicus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Anno 1828 repetitor in convictu Bonnensi creatus est; anno autem 1829 exterordinarius et quinquennio post professor theologiae ordinarius proclamatus est. Quoniam anathema papale contra Georgium Hermes theologum non fovebat anno 1845 una cum Ioanne Henrico Achterfeld ab archiepicopo suspensione afflictus est. Anno 1848 autem Francofurti in parlamento senator erat, ex anno 1850 in camera superiore, annis inter 1852 et 1862 in camera altera.
Inter alias res edidit opus »Bibliotheca regularum fidei« (Bonnae 1844, tomorum duorum) et pepigit commentationes multas archaeologicas - quippe qui in Rhenania in praesidio Sodalitatis amicorum antiquitatis sederet.