Bonna
Locus: 50°44′2″N 7°5′59″E
Numerus incolarum: 335 789
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
https://international.bonn.de/ Situs interretialis
Nomen officiale: Bonn
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Bad Godesberg, Beuel, Bonn, Hardtberg
Territoria finitima: Rhein-Sieg District, Ahrweiler, Alfter
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Bonna (Germanice: Bonn) post secundum bellum mundanum de facto vel provisorium ut dicitur caput Germaniae fuit in occidentali parte Germaniae in terra foederali Rhenania Septentrionali-Vestfalia sita. Anno 2004 Bonna habebat circa ter centena milia (313 605) incolarum. Bonnae sunt nonnulla aedificia Consociationis Nationum et etiam nonnullae administrationes foederales exempli gratia administratio valetudinaria quamquam sedes regiminis Germaniae Berolinum, quod semper caput officiale erat, mota est.
Castenicae in parte urbis est societas "Haribo", quae ursas cummineas esculentas fabricat.
Vicinia
[recensere | fontem recensere]Bonna in meridiana parte provinciae Coloniensis sita est regione Rhenana-Siegiensi circumdata cuius caput municipium Siegburgum est.
De rebus actis
[recensere | fontem recensere]circiter anno 30 p. C. n.: Tiberio imperatore, castra Bonnensia condita sunt.
usque ad annum 69/70: legio I Germanica ibi collocata erat.
usque ad annum 83: legio XXI rapax ibi collocata erat.
usque ad annum circiter 400: Usque ad finem imperii Romani Bonnae legio Minerva pia fidelis collocata erat.
Ubi angulus inter ortum solis et meridiem spectans Romanorum castrorum fuit ibi nunc domus studentium collegii vel corporis "Alamannorum" est ab anno 1844. In hoc angulo, hi Alamanni opus caelatum vallo inserebant, quod inscribitur "Castris per Alemannos captis ululandum est Romanis cum lupis vel potius vulpibus."
"Vulpes" novi socii studentium collegiorum vel studentium corporum in Germania nuncupantur.
Vita civium
[recensere | fontem recensere]Bonnae leuca museorum ut dicitur est. Ibi musea sunt:
- Artis Basilica Foederalis vulgo Bundeskunsthalle
- Domus rerum gestarum Germaniae vulgo Haus der deutschen Geschichte
- Galeria ifa
- museum Koenig
Dies festi sunt exempli gratia quotannis mense Maio dies Rheni inflammati vulgo Rhein in Flammen et mense Iulio dies artium Rheni vulgo Rheinkultur. Praterea quotannis mensibus Aprilis usque ad Octobrem tertio quoque mensium die Saturni negotium tabernarum habetur in Rheni campis.
Praeterea secundo quoque die Saturni Solisque mensis Septembris paganalia in vico vulgo Pützchen appellato habentur. Pützchen in falsa ut dicitur ripa Rheni est.
In museo Arithmeum machinae computatoriae veterae propalam collocantur.
Commeatus
[recensere | fontem recensere]Ferrivia strataria
[recensere | fontem recensere]Ferrivia
[recensere | fontem recensere]Stationes ferriviariae sunt:
- Statio capitalis
- Aquae Godesbergenses (Bad Godesberg)
- Beuelum (Beuel) trans Rhenum
- Societas vecturae Rheno-Sigensi (Germanice litteris compendiariis VRS) [1]
Aeroportus
[recensere | fontem recensere]Aeroportus Coloniensis Bonnensis 15 kiliometris ad septentrionalem et occidentalem partem Bonnae spectat.
Res oeconomicae
[recensere | fontem recensere]Collegium Leoninum usque ad annum 1999 schola pastorum catholicorum erat, nunc deversorium est. Ibi etiam senectudinarium nomine NOVA VITA est.
Scholae
[recensere | fontem recensere]- Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana (nomine breviore Universitas Bonnensis, vulgo Universität Bonn)
- Collegium Josephinum Bonn
- Amos-Comenius-Gymnasium[2]
- Ernst-Moritz-Gymnasium[3]
Incolae noti
[recensere | fontem recensere]Nati
[recensere | fontem recensere]- Catharina Focke (*1922), rerum politicarum perita factionis SPD
- Godofredus Kinkel, scriptor (in tribu Oberkassel)
- Heida Simonis (*1943), rerum politicarum perita factionis SPD
- Ludovicus van Beethoven (1770 - 1827), compositor praeclarissimus
- Nicolaus Becker, poeta
- Udalricus Lins, historicus
Mortui
[recensere | fontem recensere]- Henricus Krone (1895 - 1989), vir publicus factionis primo Centri, deinde CDU
- Hermannus Lindrath (1896 - 1960), vir publicus factionis CDU
- Waldemarius Kraft (1898 - 1977), vir publicus factionis CDU
- Ioannes Krüger (1902 - 1971), vir publicus et sodalis factionis CDU
- Ioannes-Christopherus Seebohm (1903 - 1967), vir publicus factionis CDU
- Ludovicus Erhard (1897 - 1977), vir publicus factionis CDU
- Heribertus Wehner (1906 - 1990), vir publicus factionis primo KPD, deinde SPD
- Ludgerius Westrick (1897 - 1990), vir publicus factionis CDU
- Theodorus Oberländer (1905 - 1998), vir publicus factionis CDU
- Henricus Starke (1911 - 2001), vir publicus factionis primo FDP, deinde CSU
Nexus interni
- Cohors Parata Consociationis Signo Crucis Rubrae Designatae Bonnensis-Endenicensis
- Antiche
- Hortus Medicus[4]
- Vicus Populi[4]
- Septem Montes[4]
- Mons Crucis (Bonnae)[4]
- Godesburgum[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Bonnam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 50°44′2″N 7°5′59″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "05314000" apud Statistik-Portal • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Legendum
[recensere | fontem recensere]Franciscus Xaverius Trips, theologus et poeta: Querela et suspirium Urbis Bonnae