Eduardus (Throd. Eduard) Hamm (natus 16 Octobris 1879 Bataviae Bavariae, mortuus 23 Septembris 1944 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Democraticae fuit.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius iudex Bataviae Bavariae fuit. Postquam maturitatem adeptus est, Monachii iurisprudentiae studebat et anno 1902 primam, anno 1905 secundam probationem accepit. Tum ad ministerium publicum Bavariae accessit et primo, ab anno 1906 in Administerio Iustitiae laboravit, deinde delator publicus Monachii fuit, deinde consiliarius oppidi Lindaviae ad Lacum Bodamicum fuit. Ab anno 1911 in Administerio Bavariae Interarum Rerum laboravit. Anno 1916 Berolini in magistratu belli victus erat, anno 1917 in Bavariae Internarum Rerum Administerium revertit. Anno 1919 in Administerio Bavariae Externarum Rerum fuit.

Hamm maritus erat et duas filias atque unum filium habuit.

Cursus honorum

recensere

31 Maii 1919 ad usque 24 Iulii 1922 Administer Bavariae Commercii erat. Mensibus Maii ad usque Octobris 1920 legatus senatus terrae Baviariae, annis 1920 - 1924 legatus Dietae Imperii erat. Anno 1922/1823 secretarius statalis in cancellariam Imperii a Gulielmo Cuno vocatus est. 30 Novembris 1923 ad usque 15 Ianuarii 1925 Administer Imperii Oeconomiae in consilio ministrorum Marx I et II fuit.

Post cursum honorum

recensere

Anno 1925 Hamm inter rectores Dietae Theodiscae Industriae et Commercii (Theod.: Deutscher Industrie- uns Handelstag) electus est. Saepe nunc consilia oeconomica Nazistarum acriter vituperavit. Itaque anno 1933, cum hi rerum Germaniae potiti essent, statim dimissus est et proximis annis causidicus laboravit.

Victima Nazistarum

recensere

Quamquam a re publica se recessit, Hamm tamen multos homines Nazistis resistentes novit et convenit. Itaque Coniuratores 20 Iulii 1944 eum administratorem Bavariae destinaverunt, si tyrannus necatus esset. Cum autem libertas tum non parta esset, Hamm 2 Septembris 1944 a vigilibus tectis in carcerem iactus et valde vexatus est. Hamm autem 23 Septembris e fenestra se praecipitavit et vitae suae finem fecit.

Nexus externi

recensere
Administri Oeconomiae Imperii Germanici

Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP)

Consilium Ministrorum Marx I (30 Novembris 1923 - 26 Maii 1924)

Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Ericus Emminger (BVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum)

Consilium Ministrorum Marx II (3 Iunii 1924 - 15 Decembris 1924)

Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Antonius Höfle (Centrum)