Lindavia sive Lindaugia (Theodisce: Lindau) est urbs a meridie Bavariae, cuius centrum insula est in lacu Bodamico.

Wikidata Lindavia
Res apud Vicidata repertae:
Lindavia: insigne
Lindavia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 47°32′45″N 9°41′2″E
Numerus incolarum: 26 155
Situs interretialis
Nomen officiale: Lindau

Gestio

Praefectus: Oskar von Stobäus, Johannes von Widenmayer, Ludovicus Siebert, Friedrich Siebert, Josef Steurer, Jürgen Müller, Petra Seidl, Gerhard Ecker, Claudia Alfons
Procuratio superior: Lindau

Geographia

Superficies: 33.06 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Brigantium

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Chelles, Anhalt-Bitterfeld, Serpuchovia

Tabula aut despectus

Lindavia: situs
Lindavia: situs
Portus

Insula urbis propter pulchra aedificia antiqua quotannis frequentissima est viatoribus.

Historia

recensere

In situ Lindaviensi anno 1888 villa Romana civis Brigantini reperta est. Primum Lindavia nominata est anno 882 a monacho Sanctogallino. Insula locus fuit, ubi saeculo nono ab Adalberto domino Rhaetiae monasterium conditum est. Historici forum Lindaviense putant circa anno 1000 e terra continente in insulam translatum esse. Anno 1275 imperator Rudolphus I Lindaviam liberam urbem imperii declaravit.

Aetatibus mediaevali et renascentiae Lindavia urbs dives fuit multis mercatoribus ibi viventibus, qui itinera negotialia in Italiam, praecipue Mediolanum, fecerunt. Annis 1496 et 1497 Dieta Imperii Lindaviae habita est. Reformatione percrebrescente Lindavienses ad fidem Lutheranam se converterunt. Tunc eorum urbs Bello tricennali a militibus Sueciae obsessa est. Anno 1806 Lindavia Regno Bavariae inserta est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lindaviam spectant.