Jump to content

Zona Kuiperi

E Vicipaedia
Corpora transneptuniana et iis similia

*Planetulae transneptuniani sunt "plutoides"

Zona Kuiperi est cingulus corporum minorum quae intra 30 ad 50 unitates astronomicas plus minusve in planitie ecliptica circum Solem revolvuntur.

Corpora zonae Kuiperi maiora sunt quam asteroides, orbitae eorum trans Neptunum versantur. Parum lucis calorisque recipiunt a sole. Pluto quidem primus horum corporum anno post Christum natum 1930 inventus, tamen primo non in numero illorum corporum habitus est. Immo zona Kuiperi annis vicensimi saeculi quinquagesimis ab astronomo Batavo Gerardo Petro Kuiper (1905-1973) postulata est origo stellarum crinitarum breviorum orbitarum. (Exemplum earum stellarum crinitarum illustre est ille Halley cometa.) Hodie plus quam mille corporum huius zonae novimus quorum maximi (Eris, Pluto) in numero planetularum habentur. Numerus totus corporum zonae Kuiperi maior milibus centenis censetur.

Corpora zonae Kuiperi maxima

[recensere | fontem recensere]
OZK maximorum radii
  • 136199 Eris (pseudonomina olim adhibita: Xena vel Lila; diametrus > 2300 km): Aut tam magnum obiectum quam Pluto, aut etiam maius obiectum zonae Kuiperi est - itaque decima planeta cogitatum erat et nunc in numero planetularum habetur. Diametrus enim eius obiecti inter 2300 et 3600 km est, dependens ab albedine quam adhuc nescimus. Mensurae albedinis recentes (Febr. 2006) radiis infrarubris factae nunc indicant Eridem circiter 2400 km diametrum habere albedinemque Plutoni paene similem. Inventum est iam a. d. XII Kal. Nov. 2003, sed e photographematis data tunc incerta erant. A. d. VI Id. Ian. 2005 autem nova data inventionem certam fecere. Mense Septembri 2005 parva satelles (Dysnomia vocata) inventa est quae circum Eridem orbita 14 dierum revolvitur.:
  • 134340 Pluto (diametrus 2320 km)
  • 90377 Sedna (2003 VB12) (diametrus < 1800 km):
  • 136108 Haumea (2003 EL61) (diametrus ~2200 km x 1100 km): Clarissimum obiectum in zonae Kuiperi est. Parvas satellites habet quae Hi'iaca et Namaca appellantur.
  • Makemake (2005 FY9) (diametrus ~1600 km):
  • 90482 Orcus (2004 DW) (diametrus ~1600 km):
  • Charon (diametrus 1270 km)
  • 50000 Quaoar (2002 LM60) (diametrus ~1250 km):
  • 28978 Ixion (2001 KX76) (diametrus ~1100 km):
  • 20000 Varuna (diametrus ~900 km):
  • 55565 2002 AW197 (diametrus ~900 km):
  • 2004 XR190 ("Buffy") primum descripta mense Decembri 2005 (diametrus ~800 km, inter 52 et 62 ua remota):

atque ultra 800 obiecta radiis circa 100 km habentia, et multa alia.

Corpora minora notissima

[recensere | fontem recensere]

(Ut ad paginam corpori aptam pervenias, tange imaginem.)

octo maxima OZKEris (planetula)Dysnomia (satelles)Nix (satelles)Hydra (satelles)Charon (satelles)Pluto (planetula)Makemake (planetula)Haumea (planetula)2003 EL61#satellites2003 EL61#satellites90377 Sedna90482 Orcus50000 Quaoar20000 Varuna
octo maxima OZK
Systema Solare nostrum
SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Nexus interni