Vladimirus Favorskij
Obitus: 29 Decembris 1964; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Familia
Coniunx: Maria Favorskaya
Proles: Nikita Vladimirovich Favorsky, Q97344232
Memoria
Vladimirus Andreae filius Favorskij (Russice Владимир Андреевич Фаворский, tr. Vladimir Andreevič Favorskij; natus die 14 Martii 1886 Moscuae, mortuus die 29 Decembris 1964 ibidem) fuit pictor graphicae atque auctor effigierum et operum tectorium, scaenographus, paedagogus ac theoreticus artis picturae Russicus et Sovieticus, socius correspondens (ab anno 1957), dein (ab anno 1962) academicus Academiae Artium URSS. Praemio Leniniano (anno 1962) atque titulo Artificis Popularis URSS (anno 1963) ornatus est.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Vladimirus Favorskij annis ab 1903 ad 1905 Moscuae apud Constantinum Juon, annis 1906 et 1907 Monaci apud Simeonem Hollósy, dein annis 1907–1913 in Universitate Moscuensi studebat. In bellis mundano primo et civili Russico participavit. Ab anno 1920 ad annum 1948 professor nonnullarum scholarum artium (alter post alterum) fuit.
Ab anno 1907, technica xylographiae utens, ut plurimum picturas pro libris creabat. Theoriam expolitionis libri ut unitatis principiorum functionalis et elaboravit. Itemque ut auctor effigierum notus est. Etiam se ad artem monumentalem applicavit (opera tectoria nonnulla fecit), ubi synthesem architecturae et artis picturae petivit. Praeterea, nonnumquam ad elaborationes scaenarum theatricarum contribuit. Certa opera de theoria artis scripsit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Favorskij spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |