Theseus
Theseus (Graece Θησεύς), Aethrae et Atheniensium regis Aegei filius , fuit Herculis aemulus et comes. Nonnumquam filius Posidonis non Aegei dicebatur[1]. Ex Amazone Antiopa Hippolytum genuit, ex uxore Phaedra Acamantem et Demophontem. Saepe animalia fera et scelerati crudeles ab eo viro forti vincebantur.
Fabulae
[recensere | fontem recensere]Scirona et Procrustem[2], tyrannorum crudelissimos, oppressit. Una cum amico Pirithoo debellavit Centauros. Ad insulam Cretam navigavit, ubi intra labyrinthum pugna acri monstrum Minotaurum, semivirum et semibovem, interfecit. Haec belua, in labyrintho Cretae inclusa, septem pueros quotannis devorabat, quos Athenienses mittere cogebantur. Hanc poenam eis Minos, rex Cretensium, imposuerat, quod eius filium Androgeum interfecerant. Caede monstri Athenienses ab hoc atroci tributo redempti sunt. Exitum labyrinthi filo, quod ab Ariadna, filia Minois, amore Thesei incensa acceperat, invenit. Ariadne autem, a Theseo, quem secuta patriam et parentes omiserat, in insula Naxo relicta est. Urbi Athenarum appropinquans Theseus signum promissum dare oblitus pro velo navali albo pandit nigrum. Aegeus mortem filii opinans ipse se necavit. Theseus rex factus est.
De cultu Atheniensium
[recensere | fontem recensere]Athenis prope gymnasium Ptolomaei Theseum stabat (et adhuc stat), in quo ossa herois posita erant, postquam a Cimone filio Miltiadis ex insula Scyro Athenas ex oraculo reportata erant[3]. Narrabant enim proelio apud Marathonem commisso heroem e terra surrexisse Atheniensium adiuvandorum causa ː quocirca ab eis ita honorabatur[4]. Templi Thesei quattuor parietes tabulis pictis res gestas herois celebrantibus ornatae erant ː nam conspiciebantur Amazonomachia, proelium inter Lapithas et Centauros, fabula de anulo Minois in fluctus coniecto, Theseus et Pirithous apud Inferos vincti et Herculem liberatorem exspectantes[5].
In theatro
[recensere | fontem recensere]Et Sophocles et Euripides tragoediam Theseus inscriptam composuerunt hodie deperditas. In tragoediis servatis Theseus rex democraticus et hospitalis ostenditur qui Oedipodem exsulem (Sophoclis Oedipus Coloneus) et Herculem liberorum sanguine pollutum (Euripidis Hercules) in Atticam accipit et honoribus colit. Iustitiae et honorum mortuis debitorum vindex praeterea in Supplicibus Euripideis ostenditur ubi corpora Argivorum ante Thebarum portas occisorum bello reciperat. Ita illas virtutes praebebat quas Atheniensium populus sibi vindicare solebat. Econtra in Euripidis Hippolyto (et postea in Senecae Phaedra) pater et rex temerarius videtur ad accusationes audiendas pronior et qui maximas domesticas calamitates sibi meruit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Euripides, Hippolytus, 1169-1170. Hyginus 27. Plato, Politia III.5.
- ↑ Pausanias I.37.4 et 38.5.
- ↑ Pausanias III.3.7. Cf Friedrich Pfister, Der Reliquienkult im Altertum, Topelmann, 1909-1912 (duo vol.)
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae I.15.3 et I,17,4-6 et Plutarchus, Theseus 35-36
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae I,17,6.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Bacchylides, Odae XVII et XVIII Textus apud Perseum
- Euripides, Hippolytus et Supplices et Hercules
- Isocrates, de laudibus Helenae 18-38
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis capitulis 2, 15, 17, 19, 22, 24, 27, 28(10), 32(6), 37(4), 38(5), 39(5), 41.
- Plutarchus, Vitae parallelae ː Theseus
- Sophocles, Oedipus Coloneus
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Sylvie David, "Le processus de la décision dans le synoecisme de Thésée d’après L’éloge d’Hélène d’Isocrate (§ 32-37)", Dialogues d'histoire ancienne, 2009ː 69-79
- Ch. Dugas et R. Flacelière, Thésée : images & récits, E. de Boccard, 1958. Recensio critica
- Herbert Heftner, Die Vorstellung von Theseus als dem Begründer der Demokratie in Athen des 5. und 4. A. v. Chr. in Alle radici della casa comune europea : volume quarto : modelli eroici dall'antichità alla cultura europea, L'Erma di Bretschneider, 2003ː 41-54 Apud Guglum librorum
- Sophie Mills, Theseus, tragedy and the Athenian empire, Clarendon Press, 1997 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Theseum spectant. |