Jump to content

Raimundus de Pennaforte

Latinitas bona
E Vicipaedia
Raimundus de Pennaforte
Barchinone sepulcrum eius

Raimundus de Pennaforte (natus anno circiter 1175 in castello Pennaforte iuxta Barcinonem; mortuus die 6 Ianuarii 1275 Barcinone) fuit monachus Dominicanus eruditissimus. Barcinone et postea Bononiae studuit; ibi apud universitatem professor iuris canonici ab anno 1196 meruit, et, suadente Reginaldo Bononiensi, in Ordinem Praedicatorum intravit. Magister huius Ordinis meruit ab anno 1238 usque ad 1240.

Ecclesia Catholica celebrat Sanctum Raimundum, patronum causidicorum, die 7 Ianuarii.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • R. P. Constant, Vie de Saint Raymond de Pennafort, troisième général de l'Ordre de Saint-Dominique. Lutetiae: Gaume, 1888 Textus apud archive.org
  • Raimund Lachner, "RAIMUND von Peñafort" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 1281–1285 (Theodisce)