Jump to content

Rolandus Claus

E Vicipaedia
Rolandus Claus anno 2012.

Rolandus (]]Theodisce]] Roland) Claus (natus Hettstedt in oppido) est vir publicus Germanicus, primo inter tempus Rei Publicae Democraticae Germanica factionis SED, deinde Factionis Democratici Socialismi; nunc autem factionem sinistram adiuvat.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit, Claus in Universitate Leunae-Merseburga oeconomiae machinatoriae studebat et anno 1976 diploma accepit. Ab anno 1978, pro Iuventute Libera Germanica, quae ad SED factionem pertinuit, operam dedit. Pro vigilibus clandestinis Germaniae Orientalis circa annos ab 1975 ad 1985 homines dictaturae inimicos exploravit. Quod autem factum semper negavit.

Claus divortium fecit ab uxore, et duos liberos habet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1990, Claus legatus factionis PDS ad Cameram Popularem RDG primo libere electam fuit. Deinde ad annum 1998 legatus ad senatum terrae Saxoniae-Anhaltii erat. Anno 1998, primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 2002 electionem perdidit, sed anno 2005 in parlamentum rediit et ad hunc diem legatus manet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rolandum Claus spectant.