Psalmus 24
Psalmus 24 (enumeratione Graeca psalmus 23 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "David. PSALMUS." et verbis "Domini est terra" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmus introitum in Templum Hierosolymitanum tractat.
Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Quum Deus totum humanum genus condiderit, et imperio suo contineat, gratiam qua electum populum dignatus est, hac comparatione amplificat David: nempe quod Sanctuarium instar domicilii erexit, ut habitaret inter filios Abrahae: simulque ostendit, quanvis Iudaeis omnibus expositum esset Sanctuarium, non tamen quibuslibet Deum propinquum esse, sed veris tantum pietatis cultoribus qui se a mundi sordibus purgarunt, ut sanctitati et iustitiae se addicerent. Porro quia extructo templo, luculentius apparuit Dei gratia, eam splendido elogio commendat, quo alacrius fideles in eius colendi studio proficiant.[1]
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 24 (23) ex versione vulgata Clementina:
1 Prima sabbati. Psalmus David.
Domini est terra, et plenitudo eius;
orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum,
et super flumina praeparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini?
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens manibus et mundo corde,
qui non accepit in vano animam suam,
nec iuravit in dolo proximo suo:
5 hic accipiet benedictionem a Domino,
et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum,
quaerentium faciem Dei Iacob.
7 Attollite portas, principes, vestras,
et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae?
Dominus fortis et potens,
Dominus potens in praelio.
9 Attollite portas, principes, vestras,
et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae?
Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Psalmum 23 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 24 spectant. |
- Psalmus 23 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 23 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 24 in Nova Vulgata
- Psalmus 24 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |