Jump to content

Psychologia clinica

E Vicipaedia
Multae tractationes miseriae psychologicae saeculo duodevicensimo in notionibus pseudoscientificis conditae sunt, sicut phrenologia.
Universitas Pennsylvaniensis est prima institutio eruditionis quae educationem in psychologia clinica praebuit.

Psychologia clinica est compositio scientiae, theoriae, scientiaeque clinicae ad miseriam vel infirmitatem in psychologia conditam intellegendam, prohibendam, et levandam atque ad subiectivam hominum salutem auctumque iuvandum constituta.[1][2]

Quae disciplina coepisse plerumque habetur anno 1896, cum Lightner Witmer, psychologus Americanus, primum valetudinarium psychologicum clinicum in Universitate Pennsylvaniensi aperuit. Primo saeculi vicensimi dimidio, psychologia clinica ad aestimationem psychologicam tantum attendere solebat, tractatione medica maximam partem neglecta. Post autem annos 1940, belli mundani secundi causa, numeri medicorum clinicorum bene educatorum magnopere crescere coeperunt.

In Civitatibus Foederatis sunt quattuor scholae utiles: psychodynamica, humanistica, cognitiva, ac familiaris vel systematica.[3]

Psychodynamicus psychotherapiae conspectus ex psychoanalysi Freudiana ortus est.

Nexus interni

  1. American Psychological Association, Division 12, "About Clinical Psychology," Societas Psychologica Americana.
  2. Plante 2005.
  3. Plante 2005.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brain, Christine. 2002. Advanced psychology: applications, issues and perspectives. Cheltenhamiae: Nelson Thornes. ISBN 0-17-490058-9.
  • Hall, John, et Susan Llewelyn. 2006. What Is Clinical Psychology? Ed. quarta. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-856689-2.
  • Henry, David. 1959. "Clinical psychology abroad." American Psychologist 14 (9): 601–604. doi:10.1037/h0038711.
  • Plante, Thomas. 2005. Contemporary Clinical Psychology. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 0-471-47276-X.
  • Slife, B., S. Barlow, et R. Williams. 2001. Critical issues in psychotherapy: translating new ideas into practice. Londinii: SAGE. ISBN 0-7619-2080-3.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]