Jump to content

Philoctetes

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Philoctetes (discretiva).
Philoctetes vulneratus a Iohanne Germano Drouais pictus (1786-1788). Post eum arcus et pharetra Herculea videntur. Humi jacet sagitta quae eum vulneravit.

Philoctetes (Graece: Φιλοκτήτης), in mythologia Graeca, fuit rex Meliboeae in Thessalia et filius prioris regis Poeantis. Cum Heracles temerariae uxoris Deianirae culpa in summis cruciatibus periret, rogum funebrem suscendit in qua pars mortalis herois concremaretur. Gratus Heracles arcum et sagittas suas Hydrae sanguine venenatas Philocteti donavit. Postea, dum Achivi deae Dianae immolant Troiam classe petituri, Philoctetes a serpente volnus in pede accepit[1], qui sanari non potuit. Quia Achivi in navibus taetrum odorem et clamores sagittarii non tolerabant, nocte Philoctetem in insula Lemno dormientem reliquerunt, ubi Poeantius sagittarius per decem annos solus vixit. Cum vero vates cecinerunt sine Herculeo arcu et pharetra sagittarum plena Troiam vinci non posse, Ulixes a Diomede comitatus heroem repetiit atque ei persuasit ut Ilium secum veniret. Ubi, sanatus a Machaone medico[2], Philoctetes optimus sagittarius in omni exercitu Graeco fuit[3] et Parida necavit[4].

Philoctetes nomen suum tragoediae Sophocleae dedit, necnon Euripideae Aeschyleaeque hodie deperditis[5]. Persona etiam fuit in Hercule Oetaeo Senecano. Nec mirum si praeclarus Achaeorum dux ille ad ferinam vitam taetro vulnere redactus et post decem demum annos voluntate et oraculis deorum generi humano velut redditus tragicorum poetarum animum ad se advertit.

  1. Sic Homerus. Secundum aliam traditionem non serpens, sed una ex suis venenatis sagittis eum vulneravit (sic Servius grammaticus ad Aen. III.402).
  2. Propertius, Elegiae II.1.59.
  3. Odyssea VIII.219-220. Cf Ilias II.717. Septem naves sagittariorum plenas ducebat.
  4. Hyginus CXII,4.
  5. Dio Chrysostomus,Oratio LII. Aristoteles, De arte poëtica 1458b.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]