Jump to content

Porphyrites

E Vicipaedia
Porphyrites ex Löbejün (rhyolithum).

Porphyrites (-ae m.), sive porphyrites lapis[1] (a Graeco πορφύρα 'purpura, murex'), est variorum saxorum igneorum genus, quae magna ac distincte formata crystalla sicut spathum aut quarzum in matrice maioris tenuitatis comprehendunt.

His diebus porphyrites in geologia stricte dictum tantum lapidis structuram, non autem certum lapidem valet. Nihilominus, porphyrites etiamnunc in sermone cottidiano et in nominibus multarum lapidum in construendo adhibitarum in usu est.

Porphyrites iam antiquitate (inter annos 29 et 335) in Aegypto antiqua ex Mons Porphyrites 55 chiliometra ab Hurghada in occidentem versus effodiebatur. Lapicidinae porphyritam coloris purpurei, nigri (lapis porphyrites niger) et viridis (lapis hieracitis) continent. Ille purpureus solis imperatoribus reservatus erat. Exemplum notissimum est statua quattuor tetrarcharum Venetiis in angulo Basilicae Sancti Marci posita.

In atriis Constantini I erant circuli porphyritides, quos nemini nisi illi ipsi inire licebat, filii "in porphyris," id est in conclavibus lapide porphyrita instructis, nati sunt, quamobrem porphyrogeneti dicti sunt. Iidem in sarcophagis porphyritidibus sepulti sunt.

Alia exempla nota sunt orbis phorphyritis in Basilica Vaticana, qui locum notat, quo Carolus Magnus coronatus esse traditur. In ecclesia cathedrali Panormitana sunt sepulcra Henrici VI et Friderici II imperatorum atque Rogeri II regis et Constantiae de Altavilla ex lapide porphyra facta. Etiam sarcophagus Guillelmi I regis in Ecclesia Cathedrali Sanctae Mariae Nove(en) Monte Regali(en) in vico Panormitano porphyretis est.

Lanx porphyritis omnium maxima 15 metra circuitu, olim in Neronis Domus Aurea posita, nunc in Museis Vaticanis asservatur.

  1. Vide Georges-1913; Plinius, naturalis historia 36,57: rubet prophyrites in eadem Aegypto; forse etiam Porphyrites, -is, cf. ibidem 36,88: intus columnae porphyrite lapide. - Adiectiva: porphyritis, -idis (Georges-2013) et porphyreticus (Historia Augusta, Antoninus Pius 11,8).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Naturwissenschaftlicher Verein Aschaffenburg (ed.) (20212). Porphyre. Mitteilungen des Naturwissenschaftlichen Museums der Stadt Aschaffenburg. Vol. 26, Karlstein ad Moenum. ISSN 0939-1924.
  • Borghini, Gabriele (ed.) (2001). Marmi antichi. Romae. ISBN 88-8016-181-4.
  • Perrier, Raymond (2004). Les roches ornementales. Ternay. ISBN 2-9508992-6-9.
  • Schmuhl, Yvonne (2016). Porphyr. In: RDK Labor (in interrete).

Nexus exterrni

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad porphyritam spectant.