Jump to content

Silvicultura

E Vicipaedia
Operarius partis silviculturae tribus Apache Montium Alborum sarculo generis hoedad utitur ad locum in umbra caudicis arboris cremati excavandum, ut surculus pini pinderosae satus a vento qui arbores siccant protegatur.

Silvicultura[1] (silva + cultura) est ratio serendi, auctus, compositionis, salutis, et qualitatis silvarum continendarum ad diversas necessitates et inopias explendas. Studium silvarum silvologia appellatur. Silvicultura etiam explorare conatur ut tractationes silvularum ad servandam et emendandam earum fertilitatem adhibeantur.[2]

Silvicultura in Austria.

Silvicultura plerumque est scientia et ars messium silvaticarum colendarum et curandarum secundum rationes silvicarum, quae sunt studia vitarum et proprietatum generalium arborum silvaticarum et arboretorum, ex relatione ad locos certos adhibita.[3] Nihil interest quomodo administratio silvarum ut scientia constituatur, robur negotii silvarum administrandarum est silvicultura, quia actionem rectam in silva amplectitur, atque in ea omnia proposita oeconomica resque technologicae ad ultimum in medium vergunt.[4] Medulla silviculturae est regeneratio.

Cortex Quercus suberis est una ex pretiosissimis silvae mediterraneae arboribus.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Daniel, Theodore W., John. A. Helms, et Frederick S. Baker. 1979. Principles of Silviculture. Ed. secunda. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0070152977.
  • Evans, J. 1984. Silviculture of Broadleaved Woodland. Forestry Commission Bulletin 62. Londinii: HMSO. ISBN 0117101540.
  • Ford-Robertson, F. C., ed. 1971. Terminology of Forest Science, Technology, Practice and Products. Vasingtoniae: Society of American Forestry.
  • Hart, C. 1995. Alternative Silvicultural Systems to Clear Cutting in Britain: A Review. Forestry Commission Bulletin 115. Londinii: HMSO. ISBN 0117103349.
  • Hawley, R. C., et D. M. Smith. 1954. The Practice of Silviculture. Ed. sexta. Novi Eboraci: John Wiley & Sons.
  • Köstler, J. 1956. Silviculture. Conv. M. L. Anderson ex Waldbau (1949). Edimburgi et Londinii: Oliver and Boyd.
  • Nyland, R. D. 1996. Silviculture, Concepts and Applications. Novi Eboraci: The McGraw-Hill Companies, Inc. ISBN 0070569991.
  • Nyland, R. D. 2002. Silviculture: Concepts and Applications. Ed. secunda. Novi Eboraci: The McGraw-Hill Companies, Inc. ISBN 0073661902.
  • Reid, R. 2002. "The Principles and Practice of Pruning." PDF.
  • Reid, R. 2006. "Management of Acacia melanoxylon in Plantations." PDF.
  • Savill, P., J. Evans, D. Auclair, et J. Falck. 1997. Plantation Silviculture in Europe. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198549091.
  • Smith, D. M. 1986. The Practice of Silviculture. Ed. octava. Novi Eboraci: John Wiley & Sons. ISBN 0471800201.
  • Smith, D. M., B. C. Larson, M. J. Kelty, et P. M. S. Ashton. 1997. The Practice of Silviculture: Applied Forest Ecology. Ed. nona. Novi Eboraci: John Wiley & Sons. ISBN 047110941X.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]