Sigismundus Gulielmus Koelle
Sigismundus Gulielmus (vulgo Sigismund Wilhelm) Kölle (Cleebronn in Badenia-Virtembergia 14 Iulii 1820; Londinii 18 Februarii 1902) fuit missionarius Germanicus et linguarum Africae peritus.
Anno 1845, quamquam in domo missionariorum Basiliae exercitatus, in Societatem Missionum Ecclesiae Londinii transcendit. Ab anno 1847 in Monte Leonino habitabat, ubi in Collegio Sinus Fourah docebat[1] et data linguistica recta observatione collegit, plerumque libertos percontans. Polyglotta Africana, eius magnum opus (1854), progressum linguisticae comparativae ad linguas Africanas pertinentis magnopere promovit. Ipsorum libertorum verba systemate phonetico a Carolo Ricardo Lepsio Aegyptologo excogitato in scripturam constanter redegit. Eius transcriptiones non semper verae erant; exempli gratia, Koelle IPA [s] cum [z] et [tʃ] cum [dʒ] pertinaciter confundit; eius data autem satis constantia erant ut greges linguarum vocabulariis propriis erigi possent.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fyfe, Christopher (1972). Africanus Horton, West African Scientist and Patriot. Oxoniae: Oxford University Press
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Koelle, Sigismund Wilhelm. 1854. Polyglotta Africana, or a comparative vocabulary of nearly three hundred words and phrases, in more than one hundred distinct African languages. Londinii: Church Missionary House.
- Koelle, Sigismund Wilhelm. 1963. Polyglotta Africana / Unveränderter Nachdruck der Ausgabe London 1854, vermehrt durch eine historische Einführung von P. E. H. Hair und einen Wortindex von David Dalby. Graecii: Akademische Druck- u. Verlagsanstalt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Hartmut Lohmann, "Sigismundus Gulielmus Koelle" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 4 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-038-7) , columnae 259–261 (Theodisce).