Norje Sunnansund
Norje Sunnansund est locus archaeologicus inter agros municipii Sölvesborg ad ripas lacus Vesan in provincia hodierna Blekingia Sueciae situs. Fuit hominum aevi mesolithici habitatio annis fere 9600–8600 a.p. Ibi repertae sunt spinae piscium anno circiter 9200 a.p. sub terra conditorum.
Pisces neque sale mixti neque sole siccati, cortice pinorum conditi,[1] addita fortasse axungia pinnipediorum,[2] in pellibus aut pinnipediorum aut aprorum silvaticorum involuti, sub terra missi sunt. Ibi conditi sunt praecipue Rutilus rutilus cum aliis Cyprinidis sed etiam Perca fluviatilis, Esox lucius, Gymnocephalus cernua, Anguilla anguilla. Piscatoribus post aliquot tempus revenientibus, pisces ibi fermentati ad edendum parati sunt. Hic primum demonstratum est homines culturae mesolithicae magnam ciborum quantitatem ad usum posteriorem paravisse et abscondidisse, quae habitudo reditum tardiorem (Anglice delayed return strategy) appellari potest.
Vestigia animalium eodem aevo praesentium reperta sunt, quorum enumerari possunt pinnipedia Pusa hispida, Halichoerus grypus; mammalia Sus scrofa, Cervus elaphus, Capreolus capreolus, Sciurus vulgaris; aves Nucifraga caryocatactes, Corvus corone, Mergus merganser.
Singulus cultellus osseus super vestigia piscium positus est ab illo fortasse qui ultimam condituram paraverit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Surströmming i Vesan förändrar världshistorien" in Sydöstran (8 Februarii 2016)
- Adam Boethius, "Something rotten in Scandinavia: The world's earliest evidence of fermentation" in Journal of Archaeological Science vol. 66 (2016) pp. 169–180
- Maev Kennedy, "Rotten luck: archaeologists hail 'unique' Mesolithic fermented fish find" in The Guardian (9 Februarii 2016)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Gisela Lindberg, "Rutten fisk tecken på bofasta samhällen i Norden lika tidigt som i civilisationens vagga" (9 Februarii 2016) apud universitatem Lundensem