Myst (ludus computatralis)
Myst est ludus computatralis a fratribus Robyn et Rand Miller creatus apudque Cyan, Inc. (hodie Cyan Worlds) programmatus. Ludus a Brøderbund editus et vulgatus est. Fratres Miller in Myst laborare anno 1991 coeperunt, deinde ludus ad Macintosh die 24 Septembris 1993 editus est. Postea Myst adaptus est ad Windows (1994), Saturn (1994-1995), Jaguar CD (1995), 3DO (1995), CD-i (1996), PlayStation (1996), AmigaOS (1997), PSP (2006), Nintendo DS (2007), iOS (2009) et Nintendo 3DS (2013).
In Myst lusor partem agit alicuius nomine ignoti "Peregrini". Qui in Myst nomine insulam accidit per fortuite inventum librum quo ad illos desertos locos quasi teleportatus est. In insula lusori alii similes libri reperiendi sunt, quibus novos mundos "Aetates" vocatos adire poterit. In quibus inquirendo et aenigmatibus solvendis, fabulam paulatim intellegit atque hominum naturam qui ante ipsum illo mysterioso in universo vixerunt. Ludus differentibus quattuor modis desini potest, secundum lusoris electiones.
Ut primum editus est, ludus triumphus fuit, criticis commenticium eius universum specialiter salutantibus. Myst in orbe terrarum venditissimus ludus factus est, usque dum anno 2002 a The Sims superatus est[1]. Myst primus opus est eodem nomine seriei, in qua sequuntur Riven, Exile, Revelation denique End of Ages. Ex Myst serie ludi Uru, necnon tres mythistoriae derivati sunt. Octobri 2009, cum Myst 20 annos creatus est, Cyan pecuniam a benevolentibus requirit ut novum similem ludum Obduction incipiat[2]. Myst ludorum genus Myst-like peperit, adventurae ludis accensusm. Quae in categoria numerantur ludi eiusdem gameplay (visio subiectiva, digita-et-tange) et eiusdem somnii similis mundi ubi colloquia rara sunt.
Aetates
[recensere | fontem recensere]Aetates Mystis
[recensere | fontem recensere]- Insula Mystis scripta est Ioannam/Ti'anam. Etrus Iunior et Catherina vivebant Mysti et Sirrus et Achenar adolescebant ibi.
- Saxi (Anglice "The Rocks") aut Petrinavis (Ang. "Stoneship"), scripta est Etrum Iuniorem.
- Sylva Canalum (Anglice "Channelwood") scripta est Etrum. Liber Descriptivus in caverna sub arbore falso erat.
- Selenitica scripta est Etrum Iuniorem. Insula calida et humida est. Liber Descriptivus in rocheta erat.
- Mechanicalis scripta est Etrum Iuniorem.
- D'ni (D'nice pro "Initium Novum"), aut Tellus, scripta est Ri'nerefem.
- Gelida (Anglice "Rime") scripta est Etrum Iuniorem.
Aetates Librorum
[recensere | fontem recensere]- Aetas cum Numero Incognito Aetas prima visitata Etrum Iuniorem erat.
- Aetas Tricesima Septima Aetas prima cum nativis visitata Etrum Iuniorem erat. Instabilis erat, et deleta est sine superstitibus scitis.
- Torus scripta Catherinam est. Aetas summe insolita est.
- Aetas Experimentalis Sine Nomine scripta est Etrum Iuniorem pro videre si luna Rivenis vae esset.
- Ko'as (D'nice "Ko'ah") Aetas familiae Etri Senioris erat.
- Gemedet scripta est Etrum Seniorem et Ti'anam. Gehn ibi natus est.
- Nidur Gemat Aetas familiae Veovis erat.
- Ader Iamat (D'nice "Ader Jamat") scripta est Veovem. Animal est cui nomen "riku" est.
- Duo Aetates Carceres cum Nominibus Incognitis erant ubi Veovis vinculis mandabat.
- Averone patria Averonesum est.
- Aurack Aetas est ubi Mir feram non nativam necatus et edatus est.
- Bilaris erat ubi Oma et Esel vivebant.
- Sedona deleta supernovam erat cum Gavas ibi iit. Sine armoris deretheninis vigilum, Gavas mortuus esset.
- Aridanu Aetas erat ubi Tergan, Gadren, Ferras, et alii fugerunt cum D'ni mortua est.
- Novarbus (D'nice "Terahnee") erat dystopia magna cum Novarbicanis opulentis et servis procuratis P'aarlios, procuratores summe crudeles. Pestis terrestris populationes saepe delevit.
Aetates Rivenis
[recensere | fontem recensere]- Riven, aut Aetas Quinta, scripta est Gehnum. Aetas nativa Catherinae erat, sed non stabilis erat. Luna nimia proxima erat, et aetas deleta est cum Peregrinus Fissura Stellarum aperuit.
- Teia (Anglice "Tay") scripta est Catherinam. Patria nova Rivenensum est.
- Aetas Ducentesima Tricesima Tertia scripta est Gehnum.
Aetates Exilis
[recensere | fontem recensere]- J'nanin scripta est Etrum. Quattuor cornua habet cum Libris Descriptivis.
- Aetas Voltaica scripta est Etrum. (Nomen D'nicum originale nescitur) insula arida est.
- Amateria scripta est Etrum. Duo insulae columnorum basalticorum est.
- Edanna scripta est Etrum.
- Tomana (D'nice "Tomahna") non Aetas nova erat, sed Telluri erat. Locus in Hispania Noua erat ubi Etrus et Catherina vivebant post Relishan scripta est.
- Naraian (Naraianice "Narayan") scripta est Etrum. Patria Saavedronis erat.
Aetates Urus
[recensere | fontem recensere]- Relto (Verbum Dnicum pro "Altilocus") scripta est Iisham pro Etro et Catherina. Semper geminatur pro omnibus exploratoribus in D'ni. Paginae pro Libros Conectores Reltinis amplificare in aliis aetatis sunt.
- Garisen duo castelli rotandi in sylva est. Nomen scriptoris nescitur, sed Aetas vigilum erat. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Eder Vaporis (D'nice "Eder Gira") Aetas hortina est. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Eder Kiminum (D'nice "Eder Kemo") Aetas hortina est. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Teledan Aetas insolita est, cum diei aeternale et fungis grandibus. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Thesaurus Kedishis (D'nice "Kadish Tolesa") Aetas est cum arboribus grandibus. Ibi Kedish pecuniam eiam habebat, et ubi mortuus est Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo..
- Nexus nexus connectionis est.
- Er'cana Aetas alimentaria est. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Aedes Cathedralis Aquiradicis (Anglice "Ahnonay Cathedral") Librum Conectorem Aquiradicis habet. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Aquiradix (D'nice "Ahnonay") scripta est Kedishem pro dissimulare potestates habere que ne habebat. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Minkata vastitas est cum tribus solibus. Semel in Uru Interretis est. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Ialak (Dador) (D'nice "Jalak") Aetas ludorum est, sed ludus nescitur. Semel in Uru Interretis est. Aetas sylva est. Semper geminatur cum explorator conectit pro tempore primo.
- Eder Nebulosa (D'nice "Eder Delin") Aetas hortina est. Semel in Uru Interretis est. Numquam geminatur.
- Eder Aprica (D'nice "Eder Tsogahl") Aetas horina est. Semel in Uru Interretis est. Numquam geminatur.
Aetates Revelationis
[recensere | fontem recensere]- Refugium (Anglice "Haven") scripta est Etrum. Achenar ibi se incarceravit.
- Turris (Anglice "Spire") scripta est Etrum. Sirrus ibi se incarceravit.
- Serenia scripta est Catherinam.
Aetates Finis Aetatum
[recensere | fontem recensere]- Direbo Aetas tranquillis est. Libri Conectores Direbinis in domibus tranquillibus Puteo Grandi D'nis sunt.
- Tagira (D'nice "Tahgira") Aetas carcer erat.
- Todelmer Aetas astronomiae est.
- Noloben Aetas Esheris erat, et experimenta horribila Barinibus ibi fecit.
- Laki'an (D'nice "Laki'ahn") Aetas ludorum est.
- Relishan (D'nice "Releeshahn", "Illud Totum") patria nova D'nium est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ The Sims Overtakes Myst in Gamespot.com (inspectus 5 Martii 2016) (Anglice)
- ↑ https://www.kickstarter.com/projects/cyaninc/obduction (inspectus 8 Martii 2016) (Anglice)
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Generale commentarium de Myst in JeuxVideo.com (Francogallice)