Mississippius
Appearance
Longitudo | 6270 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 450 m |
Decursus aquae | 12 800 m³/s |
Area systematis | 2 980 000 chm² |
Fons | Itasca |
Ostium | Sinus Mexicanus |
Regio | Civitates Foederatae Americae |
Mississippius[1] seu flumen Mississippiense,[2] Anglice etiam agnominibus Old Man River ('Fluvius Senex') et Big Muddy ('Magnum Turbidum') notum, est amnis qui per decem civitates foederatas Americanas fluit, reipublicae longissimus, aquamque e maximis superficiebus siccans flumen. Quod a Ferdinando de Soto, exploratore Hispanico, anno 1541 repertum est.
Mississippius deltam maximam areae 28,6 milia chm² habet in Ludoviciana civitate, ubi in sinum Mexicanum influit; regio autem, quae saepius Delta Mississippii(en) nominatur, sensu geographico nec delta nec delta interior est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Territoria, quae inter superiorem Mississippium et Missurium flumen continentur": pp. 136-137; "amnem Mississippium ... Ubi enim Mississippius et Missurius confluunt ..." (p. 21 nota 37 apud Google Books). "Mississippius": Egger, C (1977). Lexicon Nominum Locorum, Officina Libraria Vaticana, s.v. "Mississippi (flumen)". "Mississipius fluvius" (p. 1227 apud Google Books)
- ↑ "Flumen Mississippiense": Franciscus Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pp. 145, 170
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Anfinson, John O.; Thomas Madigan, Drew M. Forsberg, et Patrick Nunnally (2003). The River of History: A Historic Resources Study of the Mississippi National River and Recreation Area. Sancti Pauli Minnesotae: U.S. Army Corps of Engineers, St. Paul District.
- Bartlett, Richard A. (1984). Rolling rivers: an encyclopedia of America's rivers. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0-07-003910-0.
- Penn, James R. (2001). Rivers of the world: a social, geographical, and environmental sourcebook. ABC-CLIO. ISBN 1-57607-042-5.
- Smith, Thomas Ruys (2007). River of dreams: imagining the Mississippi before Mark Twain. Rubribaculi Ludovicianae: Louisiana State University Press. ISBN 978-0-8071-3233-3.
- Scott, Quinta (2010). The Mississippi: A Visual Biography. Columbiae Missuriae: University of Missouri Press. ISBN 978-0-8262-1840-7.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lege Μισσισσιππής (ποταμός) ("Mississippius") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |