Jump to content

Medus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Medus (discretiva).
Tej (medus vel hydromeli Aethiopum) apud monasterium Debre Mariam iuxta lacum Tana oblatus

Medus[1][2][3] est temetum e melle aqua diluso fermentatum, quod, solum inter potiones fortes, locutoribus linguae Protoindoeuropaeae cognitum esse censetur.

Anthimus, De observatione ciborum de medo: "Cervisa bibendo vel medus et aloxinum quam maxime omnibus congruum est"

E lingua Protoindoeuropaea derivantur nomina Hibernicum mid, Cambricum medd, Gothicum *midus, Graecum μέθυ methy, Sanscriticum मधु madhu, Avestane medu-, Slavonicum madhŭ; sed Graecum Sanscriticumque et Slavonicum non "temetum de melle", potius aut "mel" aut "temetum varii generis" significant.[4] Nomina cognata Graecum μέδος, Latina "medus, medo", Lithuanicum midus, e Gothico vel Germanico mutuata, in contextibus septentrionalibus tantum adhibentur. Temetum de melle iamdudum a populis antiquis Mediterraneis oblitum (qua regione vinum multo facilius producitur), e novo in usum medicinae inventum, novo nomine "hydromeli" appellatum est.

Testimonia litteraria

[recensere | fontem recensere]
Odin, deus Nordicus, formam avis indutus, medum poesis exspuit. Snorro Sturlaeus, Edda

Formulis epicis Graecis methy, synonymum vini, metri gratia introductum est, contextu semper gaudii epularum sacrorumque observantiae:

πολλὰ δὲ ἴφια μῆλα καὶ εἰλίποδας ἕλικας βοῦς
ἔσφαζον, πολλοὶ δὲ σύες θαλέθοντες ἀλοιφῇ
εὑόμενοι τανύοντο διὰ φλογὸς Ἡφαίστοιο,
πολλὸν δ’ ἐκ κεράμων μέθυ πίνετο τοῖο γέροντος·

("Multasque pingues oves et flexipedes nigros boves iugulabant, multique sues florentes pinguedine ad amburendas setas extendebantur per flammam Vulcani: multum autem ex doliis vinum [methy] bibebatur ipsius senis").[5] Hunc contextum Ulixes, hospes fabulatorque inter Phaeaces degens, omnium optime expressisse fingitur:

οὐ γὰρ ἐγώ γέ τί φημι τέλος χαριέστερον εἶναι
ἢ ὅτ' ἐϋφροσύνη μὲν ἔχῃ κάτα δῆμον ἅπαντα,
δαιτυμόνες δ' ἀνὰ δώματ' ἀκουάζωνται ἀοιδοῦ
ἥμενοι ἑξείης, παρὰ δὲ πλήθωσι τράπεζαι
σίτου καὶ κρειῶν, μέθυ δ' ἐκ κρητῆρος ἀφύσσων
οἰνοχόος φορέῃσι καὶ ἐγχείῃ δεπάεσσι·

("Non enim ego ullum autumo factum gratius esse quam cum et laetitia detinet populum universum, et convivantes per domum audiunt cantorem, sedentes ordine: iuxta autem plenae sunt mensae pane et carnibus: vinum [methy] autem ex cratere hauriens pincerna adfert et infundit poculis").[6] His carminibus verba adiectiva hedys "suavis" et glykeros "dulcis" ideam methy complebant.[7] Vocabulum epicum methy, a posterioribus e contextu tantum intellectum, origine mellea omnino oblita, fere nunquam nisi inter auctores stilo epico scribentes usitatum est.[8]

Sanscritico carminum Rigvedae sermone madhu est synonymum liquorum sacrorum: "Illud vestri, viri veraces! facinus celebrandum est a Pajrida Kakshívante, ut voti compos fiat: ex ungula equi velocis homini centum vasa effudistis dulcium liquorum".[9] "Tibi ob primum potum fundo libaminis dulcedinem; cum Marutibus, Agnis! veni".[10] Libro octavo Rigvedae variis somae potestatibus, sicut a sacerdotibus sentiuntur, plenius enumeratis (salutem prosperitatemque aeternamque vitam conferre; membra et articulos confortare; etc.) haec potio "medum ab immortalibus moriturisque in unam coeuntibus nuncupari" dicitur.[11] Locutio formulaica Sanscritica svādor madhvaḥ ("suavis potionis [medi]") cum Graeca μέθυ ἡδύ ("potio [medus] suavis") in etymologia sensuque correspondet.[12] Alibi medus aut synonymum aut metaphorum constituit adiectivi "dulcis", hoc textu septies:

मधु वाता ऋतायते मधु क्षरन्ति सिन्धवः । माध्वीर्नः सन्त्वोषधीः ॥६॥
मधु नक्तमुतोषसो मधुमत्पार्थिवं रजः । मधु द्यौरस्तु नः पिता ॥७॥
मधुमान्नो वनस्पतिर्मधुमाँ अस्तु सूर्यः । माध्वीर्गावो भवन्तु नः ॥८॥

("Dulcedinem venti sacris intento viro, dulcedinem stillant flumina; dulces nobis sunto herbae. Dulcis nobis nox et dilucula, dulcis terrae contiguus aer; dulce coelum esto nobis tutamen. Dulcis nobis plantarum dominus, dulcis esto sol, dulces vaccae sunto nobis").[13]

Celtis autem et Germanis, a terris nativis Indoeuropaeanis per regionibus septentrionalibus migrantes, temetum de melle fermentatum non obliviscebatur. An Diodorus Siculus, verba sibi relata aegre intellegens, Celtas describens "favis elotis effluvio utentes" ad medum allusit?[14] Cambris ergo, qui post decessum Romanorum Britanniam contra Saxones defendebant, medd (sic nomine Indoeuropaeo agnitus) non synonymi loco, sed inter tres potiones fortes, quibus fere quotidie usi sunt, in carminibus antiquissimis commemoratus est. Qui Cataractonio anno circiter 600 pugnaverint "vinum medumque e cyathi aureis potaverunt"; "medum biberunt flavum, dulcem, insidiosum"; "vinoque medoque bracibusque [i.e. cervisia] fruebantur".[15] Eadem ratione in glossario Britonico antiquo med "sicera" fuisse asseveratus est, i.e. temetum tertium Biblicae versionis vulgatae quod neque vinum neque cervisia sit.[16] Similiter carmine epico Theodisco Nibelungorum, saeculo XIII ineunte prope Vindobonam composito, res heroicas iam antiquas recitante, singulo convivio met und guoten wîn ("medum bonumque vinum") oblata esse monstrat.[17]

Vocabulum Gothicum *midus testimoniis non Gothicis sed Byzantinis scimus, videlicet per Anthimum medicum exsulem legatumque apud aulam Theuderici regis Austrasiae, qui Latinitate vulgari "Cervisa bibendo vel medus et aloxinum quam maxime omnibus congruum est" scripsit;[1] atque per Priscum legatum historicumque. Ille enim aulam Attilae petens alimenta oppidorum circumiacentium comedit: "Congerebantur vero nobis ex vicis commeatus, pro frumento milium, pro vino medus; sic enim locorum incolae vocant. Servi quoque, qui nos comitabantur, milium accipiebant et potionem ex hordeo, quam "camum" barbari appellant".[18]

Tam Hiberni, lingua Celtica, quam Anglosaxones, lingua Germanica loquentes, "aulam medi" (sic nuncupatam) locum regiae potestatis hospitalitatisque laudabant. In Praeceptis Cormaci, saeculo IX Hibernice compositis, "rex" suadetur "in convivio splendeat, sol in aula medi sit, hospes populi et convenarum sit".[19] Ita protagonista carminis Anglosaxonici Widsith, regum vates, se "in aede medi" cantitavisse ait:

Forþon ic mæg singan · & secgan spell
mænan fore mengo · in meoduhealle
hu me cynegode · cystum dohten

("Cantare possum et fabulam narrare palamque in aula medi referre quomodo mihi reges divitias dederunt"). Hic vates se aulam Hunnorum, Attila imperante, visitavisse praetendit illamque aedem medi, nomine Heorot,[20] omnium celeberrimam, cuius aedificatio in carmine epico Anglosaxonico Beowulf describitur.[21] Quae testimonia res "aevo epico" gestas, videlicet saeculis fere IV vel V, narrant, sed carmen historicum The Battle of Maldon proelium anno 991 actum sicut rem recentissimam descripsit bellatoresque inter se loquentes:

Gemunaþ þara mæla þe we oft æt meodo spræcon,
þonne we on bence beot ahofon,
hæleð on healle ymbe heard gewinn

("Meminerimus vota ista quae medum combibentes saepe impertiebamus, heroës in aula, virtute aemuli, e scamno iactitantes").[22] Unde constat saeculo X exeunte Anglosaxones nobiles, mox pugnaturos, se medum potantes, potius quam cervesiam vinumve, repraesentavisse. Vates praecipue Nordici, interdum Hibernici, de medo poësis cantitabant, videlicet de inspiratione poëtica.[23]

Testimonia archaeologica

[recensere | fontem recensere]

Archaeologi testimonia potationis medi modo indirecto recognoscunt. Constat enim flores Filipendulae ulmariae ad fermentationem medi adiuvandam temetumque stabilizandum aevo medio additas esse: proponitur eandem rem iam in Europa media et septentrionali factam.[24] Ita explicari possunt magnae copiae pollinis Filipendulae quae in vasis cornubusque interdum in effossionibus archaeologicis reperiuntur: Filipendulae enim flores haud alio modo ab hominibus consumitur. Talia vasa, polline Filipendulae generosius tincta, ad Kodiani in Georgia (annis fere 2600/2400 a.C.n. deposita), ad Nandrup et Bregninge necnon Egtvedt Daniae (1400/1300 a.C.n.), ad Ashgrove Fifensis in Scotia (1450/1100 a.C.n.), ad Niedererlbach et Glauberg in Germania occidentali (c. 400 a.C.n.) reperta sunt; adduntur cornua duo Danica c. 200 p.C.n. confecta.[25]

  1. 1.0 1.1 Anthimus, De observatione ciborum 15
  2. "Medus, quasi melus, quia ex melle fit": Isidorus, Etymologiae 20.3.13; "Post medum maxime sitit: hwīlum æfter medo menn mǣst geþyrsteð" (Proverbia Dunelmensia 8)
  3. "Medo": cf. "Universae ministrationis sufficientiam habes, si tibi medonis liquor non defuerit": Vita Dunstani B cap. 10
  4. Buck (1949); J. P. Mallory, In search of the Indo-Europeans: language, archaeology and myth (Londinii: Thames and Hudson, 1989) p. 275 nota 20
  5. Ilias 9.464-469 Fons versionis Latinae
  6. Odyssea 9.5-10 Fons versionis Latinae
  7. μέθυ ἡδύ· Odyssea 4.746; μέθυ γλυκερὸν· Odyssea 14.193-195
  8. E.g. Nicander, Theriaca 582
  9. तद्वां नरा शंस्यं पज्रियेण कक्षीवता नासत्या परिज्मन् । शफादश्वस्य वाजिनो जनाय शतं कुम्भाँ असिञ्चतं मधूनाम् ॥ Rigveda 1.117.6; versio Latina: F. A. Rosen, Rigveda-Sanhita: liber primus (1838) p. 248
  10. अभि त्वा पूर्वपीतये सृजामि सोम्यं मधु । मरुद्भिरग्न आ गहि ॥ (Rigveda 1.19.9; versio Latina: F. A. Rosen, Rigveda-Sanhita: liber primus (1838) p. 28
  11. विश्वे यं देवा उत मर्त्यासो मधु ब्रुवन्तो अभि संचरन्ति : Rigveda 8.48.1 et passim
  12. West (2007) p. 84
  13. Rigveda 1.90.6-8; versio Latina: F. A. Rosen, Rigveda-Sanhita: liber primus (1838) p. 179
  14. τὰ κηρία πλύνοντες τῷ τούτων ἀποπλύματι χρῶνται· Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 5.26.2
  15. Gwin a med o eur vu eu gwirawt; Med evynt melyn melys maglawr; Gwin a med a mall a amucsant: Gododdin xxi a Williams, v. 241 Jarman; xi Williams, v. 102 Jarman; lxi a Williams, v. 548 Jarman. Andrew Dalby, Empire of Pleasures: luxury and indulgence in the Roman Empire (Londinii: Routledge, 2000) p. 102
  16. "Sicera i. med": Codex Oxoniensis Posterior f. 44r (Joseph Loth, Vocabulaire vieux-breton [Lutetiae, 1884] p. 182); cf. "Medd" in Geiriadur Prifysgol Cymru
  17. Carmen Nibelungorum 252
  18. ἀντὶ δὲ οἴνου ὁ μέδος ἐπιχωρίως καλούμενος. ἐκομίζοντο δὲ καὶ οἱ ἑπόμενοι ἡμῖν ὑπηρέται κέγχρον καὶ τὸ ἐκ κριθῶν χορηγούμενον πόμα· κάμον οἱ βάρβαροι καλούσιν αύτό. Priscus p. 83 Mullerus, p. 300 Dindorfius. Versio Latina Mulleri
  19. rop sorche fri gnáis, rop grían tige midchúarto, rop airitid dála & airechta: Kuno Meyer, ed., The Instructions of King Cormac Mac Airt (Dublini, 1909) 6.37-39 textus versio; Anna June Pagé, "The Description of the Dond Cúalnge in the LL "Táin Bó Cúalnge" and Indo-European Catalogue Poetry" in Proceedings of the Harvard Celtic Colloquium vol. 32 (2012) pp. 229-256 ad p. 251 JSTOR
  20. Widsith 54-56. De Hunnis cf. 18, 57; de Heorot 49
  21. Beowulf 67 ff.
  22. The Battle of Maldon 212-214
  23. Adalbert Kuhn, Die Herabkunft des Feuers und des Göttertranks (Berolini: Dümmler, 1859) (pp. 158-165 apud Google Books); Stephens (1972); Frank (1981); Mitchell (2001); West (2007) pp. 89-91, 159-160
  24. Gustav Hegi, Illustrierte Flora von Mitteleuropa vol. 4 fasc. 2 (Monaci, 1921-1923) pp. 971-974
  25. Moe et Oeggl (2014). Vide et Dickson (1978); Rösch (1999); McGovern et al. (2013)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Hydromeli#Bibliographia.
  • Abel Alves, "Mead: A Study in Human Culture's Interaction with the Natural Environment and Other Animals" in Interdisciplinary Studies in Literature and Environment vol. 13 (2006) pp. 151-166 JSTOR
  • Andrew Dalby, "The Name and Taste of Indo-European Mead" in Petits propos culinaires no. 119 (2021) pp. 107-116
  • R. A. Morse, K. H. Steinkraus, "Wines from the fermentation of honey" in E. Crane, ed., Honey. A comprehensive survey (Londinii, 1976) pp. 392-407
Etymologica
  • Harold Bailey, "Madu: a contribution to the history of wine" in Silver Jubilee Volume of the Zinbun-Kagaku-Kenkyusyo Kyoto University (Kyoto, 1954) pp. 1-12
  • "5.84 Honey", "5.91 Mead" in Carl Darling Buck, A Dictionary of Selected Synonyms in the Principal Indo-European Languages (Sicagi: University of Chicago Press, 1949. ISBN 9780226079370. Textus) pp. 383-389
  • "medu" in Xavier Delamarre, Dictionnaire de la langue gauloise (2a ed. Lutetiae: Errance, 2003) p. 222-223
  • "μέθη", "μέθυ" in Conradus Dinnerus, Epithetorum Graecorum farrago locupletissima (Lugduni, 1607) (pp. 455-456 apud Google Books)
  • Christine Fell, "Old English Beor" in Leeds Studies in English n.s. vol. 8 (1975) pp. 76–95
  • José Andrés Alonso de la Fuente, "Some thoughts on Etruscan *maθ- ‘(honeyed) wine’" in Historische Sprachforschung vol. 120 (2007) pp. 305-310 JSTOR
  • "medd" in Geiriadur Prifysgol Cymru
  • Bill Griffiths, "The Old English Alcoholic Vocabulary: a re-examination" in Durham University Journal vol. 78 (1986) pp. 231-250
  • A. A. Macdonell, A. B. Keith, Vedic index of names and subjects vol. 2 (Londinii: Murray, 1912) pp. 123-124
  • J. P. Mallory, D. Q. Adams, The Oxford Introduction to Proto-Indo-European and the Proto-Indo-European World (Oxonii,2006) pp. 262-265
  • Jaan Puhvel, "Barm and Balm, Hittite Style" in Journal of Cuneiform Studies vol. 63 (2011) pp. 103-104 JSTOR
  • Mikołaj Rychło, "Englisch mead, Polnisch miód und Hochdeutsch Met aus der historisch-vergleichenden Perspektive" in Acta Universitatis Lodziensis. Folia Germanica vol. 14 (2018) pp. 57-65
Mythologica et poëtica
  • Michael J. Enright, Lady with a Mead Cup: ritual, prophecy and lordship in the European warband from La Tène to the Viking age. Dublini: Four Courts Press, 1986
  • Roberta Frank, "Snorri and the Mead of Poetry" in Ursula Dronke et al., edd., Speculum Norroenum: Norse Studies in Memory of Gabriel Turville-Petre (Odense: Odense University Press, 1981) pp. 155-170
  • A. G. van Hamel, "The Mastering of the Mead" in Studia Germanica tillägnade Ernst Albin Kock (Lund, 1934)
  • Stephen A. Mitchell, "Performance and Norse Poetry: The Hydromel of Praise and the Effluvia of Scorn" in Oral Tradition vol. 16 (2001) pp. 168-202
  • Mahmud Sadeqi-zadeh, "Mul "Wine" in Classical Persian Poetry" in Iran & the Caucasus vol. 13 (2009) pp. 131-133 JSTOR
  • John Stephens, "The mead of poetry: Myth and metaphor" in Neophilologus vol. 56 (1972) pp. 259-268
  • G. Sverdrup, "Rauschtrank und Labetrank im Glauben unserer Vorfahren" in Avhandlinger utgitt av Det Norske Videnskaps- Akademi i Oslo. II Hist.-Filos. Klasse (1940) no. 5
  • M. L. West, Indo-European Poetry and Myth (Oxonii: Oxford University Press, 2007) p. 416
Archaeologica
  • James H. Dickson, "Bronze Age Mead" in Antiquity vol. 52 (1978) pp. 108-113 Prima pagina
  • J. Grüss, "Zwei altgermanische Trinkhörner mit Bier- und Metresten" in Prähistorische Zeitschrift vol. 22 (1931) pp. 180-191 (in interrete reperienda)
  • Elisa Guerra-Doce, "The Origins of Inebriation: Archaeological Evidence of the Consumption of Fermented Beverages and Drugs in Prehistoric Eurasia" in Journal of Archaeological Method and Theory vol. 22 (2015) pp. 751-782 JSTOR
  • E. Husberg, Honnung, vax och mjöd: biodlingen i Sverige under medeltid och 1500-tal. Gothenburgi: Historical Institute, University of Gothenburg, 1994
  • E. Koch, "Mead, chiefs and feasts in later prehistoric Europe" in M. P. Pearson, ed., Food, culture and identity in the Neolithic and early Bronze Age (BAR International Series, 1117. Oxoniae: Archaeopress, 2003) pp. 125–143
  • Patrick E. McGovern, Gretchen R. Hall, Armen Mirzoian, "A biomolecular archaeological approach to Nordic grog" in Danish Journal of Archaeology (2013) pp. 112-131
  • Dagfinn Moe, Klaus Oeggl, "Palynological evidence of mead: a prehistoric drink dating back to the 3rd millennium B.C." in Vegetation History and Archaeobotany vol. 23 (2014) pp. 515-526 JSTOR
  • Manfred Rösch, "Evaluation of honey residues from Iron Age hill-top sites in south-western Germany: implications for local and regional land use and vegetation dynamics" in Vegetation History and Archaeobotany vol. 8 (1999) pp. 105-112 JSTOR
  • Eduard Schröder, "Met" in Johannes Hoops, ed., Reallexikon der germanischen Altertumskunde (Argentorati: Trübner, 1911-1919) vol. 3 pp. 217-218
  • Richard B. Warner, "The Irish early medieval feasting house and its iron age origin" in Ulster Journal of Archaeology 3a ser. vol. 74 (2017–18) pp. 33-47 JSTOR

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]