Jump to content

Maxus et Mauritius

E Vicipaedia
Maxus et Mauritius.

Maxus et Mauritius est liber puerilis theodisce dimetris trochaeicis scriptus a Gulielmo Busch. Lingua theodisca scriptus cum festivitate nigra hic liber primum editus est 4 Aprilis 1865.

Pueri Maxus et Mauritius mali sunt. Furta committunt, animalia crudeliter necant, malitiose a se factis vitam hominibus gravant. Cum denique pereunt, homines ab iis vexati gaudent.

Versiones Latinae

[recensere | fontem recensere]

Liber in Latinum ab Alexandro Lenardo versus est. Et aliae multae versiones Latinae factae sunt, e.g. Hugonis Henrici Paoli, Ervini Carantani Steindl(d), Gottholdi Merten. Novissima autem versio Latina a Francisco Schlosser facta esse videtur anno 1993.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gulielmus Busch; Franz Schlosser, interpr., Maxus et Mauritius. Stutgardiae: Reclam, 1993 (= RUB 8843)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]