Jump to content

Matthias Erzberger

E Vicipaedia
Matthias Erzberger anno 1919

Matthias Erzberger (natus 20 Septembris 1875 oppido Buttenhausen (Virtembergia), mortuus (necatus) 26 Augusti 1921 oppido Griesbach (Nigra silva)) vir publicus et sodalis Centri fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius sutor erat. Erzberger post scholam finitam ad annum 1894 munus magistri scholae popularis edidiscit et hoc munere paucos annos vixit. Sed anno 1896 Marburgi, Goeppingen, Stuttgardiae studium iuris gentium et oeconomiae coepit, sed non finivit, quod pro actis diurnis laborare coepit et sodalis Centri factus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1903 iuvenissimus legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Anno 1914 Bello Orbis Terrarum I coepto legatus specialis et praeses vigilum tectorum Germaniae factus est. Frustra Italiam et Romaniam a bello in Germaniam arcebatur. 19 Iulii 1917 Erzberger in Dieta Imperii censuit, ut bellum non victoria, sed pace unanima finiretur, quod dictum a maxima parte parlamenti probabatur. Tamen autem bellum non iam finitum est. Mense Octobri 1918 secretarius statalis sine officio factus est et 11 Novembris 1918 iussu Pauli de Hindenburg ducis exercitus pro Germania victa indutias cum alligatis signavit. Quod hae indutiae tam acres fuerunt, Erzberger postea valde vituperatus est et multis Theodiscis etiam odio fuit. 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Nam et 13 Februarii 1919 Administer Imperii sine officiis in consilio ministorum Philippi Scheidemann erat, quod ad 20 Iunii Germaniam regebat. Hoc tempore et pace faciunda iterum cum alligatis agebat. 21 Iunii 1919 in novo consilio administrorum Bauer Administer Imperii Aerarii Publici erat. 12 Martii 1920 a magistratu hoc se recessit.

Iam 26 Ianuarii 1921 sicarius Matthiam Erzberger necare conabatur, sed 26 Augusti eiudem anni duo alii eum necaverunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici

Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis)

Consilium Ministrorum Scheidemann (13 Februarii 1919 - 20 Iunii 1919)

Philippus Scheidemann (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (DDP) | Otto Landsberg (SPD) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Gustavus Bauer (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Georgius Gothein (DDP) | Eduardus David (SPD) | Matthias Erzberger (Centrum)

Consilium Ministrorum Bauer (21 Iunii 1919 - 27 Martii 1920)

Gustavus Bauer (SPD) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer DDP | Hermannus Müller (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch (DDP) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Alexander Schlicke (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Gulielmus Mayer (Centrum) | Otto Geßler (DDP) |