Jump to content

Iamuna

E Vicipaedia
Haec pagina de accola Gangis narrat. Si bracchium Brahmaputrae quaeris, vide Iamuna (Bangladesa).
Iamuna
Iamunae e templo Iainico in Batešvar prope Agram despectus
Longitudo1376 chm
Altitudo fontis4872 m
Decursus aquae3480 /s
Area systematis351 000 chm²
FonsIamunotri glaciarium Zaskar iugi
OstiumGanges
RegioIndia (Uttarakhanda,
Uttara Pradeśa, Hariyāṇā)

Iamūna[1] (Hindice यमुना, yamunā, sed et जमुना, jamuna, dzhamuna) est flumen maximum in India. In Himalais, in glaciario Iamunotri iugi Zaskar incipit, per iuga humiliora ad meridiem vertens transit et in planitiem egreditur. Per civitates Indiae Uttarakhandam, Uttaram Pradeśam et Hariyāṇām fluit et 1365 chm longitudinis est. Dellium Indiae caput et Agra urbs vetus ad Iamunam siti sunt et Taj Mahal in ripa eius stat. In urbe Allahabado in Gangem effunditur. Eodem loco et flumen fabulosum Sarasvati cum Gange et Iamuna confluxisse dicitur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 31°0′17″N 78°27′42″E, 25°25′25″N 81°52′57″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iamunam spectant.