Gölenkamp
Locus: 52°31′0″N 6°55′0″E
Numerus incolarum: 592
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Tabula aut despectus
Gölenkamp est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Gölenkamp est praeterea pars communis generalis Uelsen. Ad Gölenkamp etiam vici Haftenkamp et Hardinghausen pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Gölenkamp vicus ut regio tota usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Anno 1840 hic crater aureus tempore antiquo factum repertum est[1]. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Gölenkamp ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1929 vicus Hardinghausen cum Gölenkamp coniunctus est. Anno 1974 Gölenkamp cum aliis communibus se ad commune generale Uelsen coniunxit. Eodem tempore etiam vicus Haftenkamp ad Gölenkamp adiunctus est. Magister civium Gölenkamp Ioannes Beniermann est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gölenkamp spectant. |