Jump to content

Fors

E Vicipaedia
Alea viginti latera habens

Fors est quod causa certa caret, cuius interpretatio maxime pendet de nostra perspectiva philosophica.

Conatus definitionum

[recensere | fontem recensere]
  • Fors est quod explicari potest aut non potest
  • Fors est absentia causae aut concursus plurimarum rerum circumstantium.
  • Fors est spes causae.
  • Fors est alterum nomen improvidentiae aut ignorantiae.
  • Fors est persona virium occultarum aut deorum
  • Fors est media via inter necessarium et impossibile
  1. Necessarium = quod non potest non accidere
  2. Probabile= quod accidit magis quam non acccidit
  3. Fors = quod accidit cum potuisset non accidere.
  4. Improbabile= quod non accidit magis quam accidit
  5. Impossibile = quod numquam accidit nec potest accidere.

Fors et casus

[recensere | fontem recensere]

Bonum de bono cadit. Malum autem de malo cadit. Ante Newtonem, malum de malo « forte » cadit, quia maturum est, quia est hora sua. Cadit, non ad sublima it. Post Newtonem, malum cadere pergit quia maturum. Sed non cadit forte. Cadit vi gravitatis quae attrahit ad graviorem massam, id est terra. Casus mali non est casus, est autem causa ignota.

Fors et fatum

[recensere | fontem recensere]

In antiquis temporibus, fatum erat. Fama ferebat deos fatos esse et fatum fuisse. Scriptum erat, inquiunt. Quid differt fatum a forte ? Fatum est voluntas aut caecitas deorum. Homines fata propitiare arte magica malunt. Fors est voluntas aut caecitas nihili. Si sint di nihil, fata sint fors.

Fors et sors

[recensere | fontem recensere]
Tesserae

In quibus certaminibus, sortito homines vincunt aut perdunt. Cum non sit ratio eligendi, sors optimus dominus manet. Aequitatem inter omnes servat. Eligendum est sed nescimus quis. Fors elegit. Credunt eum prospere res facere. Quis sciat ?

Sunt rationes causaeque cur bella conflagrent. Tyrannus potiri finibus aliarum nationum iubet. Aurum, petri oleum nobis deficiunt et proximi ea possident. Honor contemnitur. Tamen, viri in bello plerumque forte moriuntur. Alii necantur missilibus, alii sub bombis dilaniuntur, alii domum revertunt vivi. Privatus sors non potest provideri. Publica possunt. Quaedam nationes plura arma quam aliae fabricant aut fabricas divitiores tenent. Ego nescio moriarne. Periculum belli conatus vivendi vanos facit. Est casus belli. Alea iacta est.

Casus tegulae

[recensere | fontem recensere]

Tegula de aedibus cadit in caput meum. Morior forte. Fatalitas ? Structores male laboravere. Architectus ambitiosus fuit. Senatores ineptas leges sanxere. Structores melius laborant. Architectus probus est. Senatores aptas leges promulgant. Tegula non cadit. Principium securitatis praevalet. Sed non iam foras eo. Timeo. Maximum periculum non pericula capere.

Fors et statisticae

[recensere | fontem recensere]

Quoniam homines confiteri impotentiam non amant, statisticas invenerunt ut fors mansuefiat. Conciso appendice, hodie mihi sunt 99,9% casus vivendi. Timeo tamen in mensa medici quod mori possim. Lusor sibi dicet alias se vincere. Unus casus ex 50 mille millibus millium animum studiosorum non franget. Statisticae frigent, ludendi autem ardor fovet.

Fors et necessitas

[recensere | fontem recensere]

Sapientes sciunt mundum tarde variare. Species mutantur aleis geneticis et necessitatibus rerum ambientium. Tale animal vixit quia potuit evolvere tale membrum. Solum a posteriori homines rationes dant. Si quis instituat sortitionem in qua quisquam aleam exercere possit, nesciatur quis sortito vincat. Sed scimus victorem fore. Quis aut quid instituit sortitionem vitae? Fuitne apparitio vitae tam fortuita quam modi apparitionis ? Fors sola scit. Iacobus Monod cum biologia molecularis suo "Forte et Necessitate" ut sola fors pura possibilis est ad evolutionem biologiae.

Pii negant res forte accidere. Invocant deorum providentiam. Si sint di, simne liber ? Dei impediunt libertatem et homines sunt umbrae in manibus suis. Fors aequus iustusque dominus. Non favet aliis detrimento aliorum. Qui habent bonas aleas dicunt Fortunam prospere evenire. Alii plangent in spem rotam vertere. Si cui adiuvare casum liceat, forsne sit ? Fors nemini auxilium fert. Si dei sunt, inquiunt alii, providebunt felicis vitae conditiones. Non providebunt me tale officium facere. Sin, non sum liber. Omnia ergo forte eveniunt. Sed si sum liber, non omnia forte eveniunt. Quod evenit fructus est voluntatis meae. Fors creare possit aliquid quod fortunam fugiat ? Quoniam homines statuunt , fors non est. Quanto magis vita variat, tanto minus fors valet. Fors forte ablatus erit nisi homines forte aut ipsorum voluntate delebuntur. "Numquam alea casum abolebit" dixerat poeta Mallarmatus. Fortasse oportet Fortunam, deos et homines convivere.

Apud Graecos antiquos fortis dea fuit Automatia.

Fors et mors

[recensere | fontem recensere]

Mors necessaria est sed forte obvenit. Mors est casus omnium. Casus autem est finis verborum. Mors ergo silet. Qui syllogismus stolidior non est. Qui desperant necem sibi consciunt quod non sustinent necessitatem mortis quae forte obvenit. Alii spem relinquunt et in dies vivunt. Alii sperant mortem transitum esse ad alteram vitam. Sitne fors fortior morte ? An mors fortior forte ?

Fors et amor

[recensere | fontem recensere]

Amor non necessarius est et libere obvenit. Amemne hanc puellam solum quia pulchra sit. « Amor est puer Boihemi nec umquam leges cognovit. » Estne amor alterum nomen Fortunae ? Melius est amare quam odisse. Si amor cadat, resurgat. Si casus cadat, cadat inferius. Amor ergo fortior forte casuque est.

Fors et finis

[recensere | fontem recensere]
  • Tum, cras sortito lucri faciam mille millia eurorum ?
  • Forte, si hoc amas.
  • "Numquam alea casum abolebit" Stephanus Mallarmé
  • "Deus non alea ludit cum universo." Albertus Einstein
  • "Nam non credo per divinam Providentiam . . . salivam cuiusdam movisse, cecidisse in quemdam culicem in quodam loco et eum necavisse." Maimonides "Ducere perplexos", in 12° saeculo,
  • "Numeri fortuiti non eligantur modo forte electo " Donald E. Knuth
  • "Generatio numerorum fortuitorum tantum interest ut non casui relinquatur." Robertus R. Coveyou, Oak Ridge National Laboratory, 1969° anno
  • "Quod stat et repetitur taediosum. Quod movit et fortuitum confundit. Inter ambos iacet ars." Iohannes Locke
  • "Derideo praedictabilia et rumpo falsum casum." Stephanus Roddis
  • "Ut audeamus loqui de legibus fortunae ? Num est fortuna contraria omni legi?" — Joseph Bertrand, Calculus probabilitatum, 1889° anno

Nexus interni