Erinaceus europaeus
Ordo : Eulipotyphla
Familia : Erinaceidae
Subfamilia : Erinaceinae
Genus : Erinaceus
Species : E. europaeus
Erinaceus europaeus est species mammalium familiae Erinaceidarum, quae in Europa, praesertim in Europa occidentali, etiam in insulis Britannicis, necnon in regionibus Europae mediae, Sueciae, Norvegiae, in Finnia, Estonia, et partim in Russia invenitur. Apud antiquos īrēnāceus[1] vel ēricius[2] appellabatur.
Tergum eius fere 6 000 aculeis 2–3 centimetra longis contegitur. Corpus est inter 16 et 26 centimetra longum et pondo inter 0.4 et 1.2 chiliogrammata pendit. Post soporem hibernum pondus modo 300 grammatum habere potest, sed aestate ineunte brevi tempore pinguescit.
Varia animalia parva venatur: plerumque coleoptera, myriapoda, formicas, dermaptera, araneas, et alia insecta, sed etiam ranas, et pullos murum, talparum, avium. Nonnumquam etiam glandibus, fungis, baccis vescitur.
Imagines
[recensere | fontem recensere]-
Erinacei iuvenis et adultus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 8.125 et passim.
- ↑ Marcus Terentius Varro apud Nonium, Menippeae 49.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad erinaceum europaeum spectant. |