Jump to content

Egon Reinert

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Egon Reinert
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Septembris 1908; Saravipons
Obitus: 1959; Saravipons
Patria: Germania, Imperium Germanicum

Memoria

Sepultura: Woodland cemetery Burbach

Egon Reinert (24 Septembris 1908 Saravipontis, mortuus 23 Aprilis 1959 eodem loco) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Post scholam Saravipontis finitam Reinert anno 1927 iurisprudentiae studium Heidelbergae, Bonnae, tum Francoforti ad Moenum coepit atque anno 1933 primam, anno 1937 secundam probationem adeptus est. Ad annum 1941 minister publicus aerarii laboravit et tum Saravipontis iurisconsultus erat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Reinert 1 Iunii 1933 sodalis NSDAP factus erat. Post bellum - anno 1952 Reinert cum aliis factionem CDU eius terrae condidit. Tum Saravia a Francia occupata erat atque Franci terram a Germania dividere conabantur. CDU autem flagitabat, ut Saravia iterum pars Germaniae fieret. Praeses ministrorum eius terrae Ioannes Hoffmann Francos adiuvabat, itaque CDU in Saravia vetabat. Cum incolae Saraviae anno 1955 suffragio decernerent, Reinert acriter contra propositum contendit, quod Saraviam rem publicam liberam facturum esset: Terra suo ex consilio ad Germaniam pertineret. Cum incolae contra Franciam et pro Germania decrevissent, Reinert 19 Maii 1957 praeses CDU Saraviae electus est. 10 Ianuarii 1956 a praeside ministrorum Huberto Ney administer iustitiae et culturae nominatus est. Post controversias inter administros Reinert 4 Iunii 1957 ipse praeses ministrorum creatus est, Ney primo minister iustitiae factus est, deinde iurgio se recessit. Reinert autem 21 Aprilis 1959 casu commeatus graviter saucius duo dies post mortuus est. Successor eius Franciscus-Iosephus Röder electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Praesides Ministrorum Saraviae
Insigne Saraviae
Insigne Saraviae

Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018