Jump to content

Draco nomothetes

E Vicipaedia

Draco (Graece Δράκων) primus septimo saeculo (circa annum 621 a.C.n.) leges scriptas Athenis constituit. Leges eius, quae thesmoi (θεσμοί) vocabantur, adfixae sunt in axonibus (ἄξονες) vel tabulis ut omnes cives, qui saltem grammata intellexerint, eas legerent. Lex Draconis de necando inter homicidam volentem et homicidam invitum distinxit. Expulsus fuit a civibus Atheniensibus. Posthac habitabat Aeginae in insula et ibi periit. Dictum est Draconem suffocatum esse sub vestimentis iactis a fautoribus qui honorem ei dare vellent. Leges poenales; in primis quae de homicidio dicerent, diu in usu fuerunt, ceterae a Solonis legibus abolitae sunt.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!