Dahlem (Saxonia Inferior)
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°12′13″N 10°44′53″E
Numerus incolarum: 645
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Locus: 53°12′13″N 10°44′53″E
Numerus incolarum: 645
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Dahlenburg, Circulus Luneburgensis
Geographia
Tabula aut despectus
Dahlem commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. Ad Dahlem etiam vici Harmstorf, Köstorf atque Marienau pertinent. Est pars communis generalis Dahlenburg.
Historia
[recensere | fontem recensere]Quando Dahlem conditum sit, nescimus. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Dahlem ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est et ab anno 1974 ad Dahlenburg commune generale pertinet. Eodem anno etiam vici supra dicti cum Dahlem coniuncti sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Dahlem (Saxonia Inferior) spectant (Dahlem (Saxonia Inferior), Dahlem (Niedersachsen)). |