Geste des Engleis en Yrlande
Appearance
La geste des Engleis en Yrlande est carmen historicum Anglonormannice anno circiter 1225 scriptum de debellatione Hiberniae ab anno 1170 a ducibus Anglicis (rege Henrico II) et praecipue de bello quod inter Ricardum de Clare et Dermitium regem Lageniensem saevivit. Carmen in uno codice manu scripto servatur, versibus primis et ultimis deperditis; titulus igitur originalis nescitur. Sub variis titulis editum est, inter quos The Song of Dermot and the Earl, Le Chansun de Dermot e li Quens Ricard Fiz Gilbert et The Deeds of the Normans in Ireland. Aretalogus principalis qui has res scriptori tradit fuit Mauritius Regan, regis Dermitii secretarius (latimer).
Editiones et versiones
[recensere | fontem recensere]- Francisque Michel, ed., Anglo-Norman Poem on the Conquest of Ireland by Henry the Second with an introductory essay on the history of the Anglo-Norman Conquest of Ireland by Thomas Wright. Londinii: Pickering, 1837
- Goddard Henry Orpen, ed. et interpr., The Song of Dermot and the Earl. Oxonii: Clarendon Press, 1892 Textus apud archive.org Recensio electronica
- Denis J. Conlon, ed. et interpr., The Song of Dermot and Earl Richard Fitzgilbert: Le Chansun de Dermot e li Quens Ricard Fiz Gilbert. Francofurti ad Moenum: Lang, 1992
- Evelyn Mullally, ed. et interpr., The Deeds of the Normans in Ireland: La Geste des Engleis en Yrlande. Eblanae: Four Courts Press, 2002
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- La geste des Engleis en Yrlande apud ARLIMA
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Paul Meyer in Romania vol. 21 (1892) pp. 444-451.
- F. Liebermann in English Historical Review vol. 8 (1893) pp. 129-133