Jump to content

Bellum frigidum

E Vicipaedia
(Redirectum de Bellum Frigidum)
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Occidentales colore caeruleo, orientales rubro, ac civitates neutris partis viridi pictae

Bellum frigidum[1] fuit tempus contentionis geopoliticae inter Unionem Sovieticam et Civitates Foederatas, atque inter socios eorum, quod paulo post secundum bellum mundanum (anno 1946 vel 1947) coepit et usque ad annum 1991 duravit, cum Unio Sovietica dissoluta esset. Quamquam ambae partes arma nuclearia construxerunt, doctrina excidii mutuo promissi ambas a primo impetu deterruit. Praeter amplificationem militarem, contentio etiam in bello psychologico, variis divulgationibus, exploratione secreta, prohibitione commercii, certaminibus ludicris, ac technologia spatiali ostensa est. Bellum "frigidum" appellatur, quoniam duae potentissimae civitates inter se magna proelia non commiserunt, quamquam bellis vicariis sociorum aderant.

Germania nazistica in secundo bello mundano devicta, foedus inter Civitates Foederatas et Unionem Sovieticam ruptum est. Politica et oeconomia duarum civitatum graviter discrepabant. Unio Sovietica erat civitas unius factionis, doctrinam Marxismi et Leninismi sequens, oeconomiam suam dirigens, prelumque coercens, et Civitates Foederatae erant civitas capitalistica, electiones prelumque plerumque libera habens, liberatem expressionis et associationis civibus dans.

In societatem Civiatum Foederatarum, occidentalem vel capitalisticam appellatam, inierunt maior pars Europae occidentalis, Iaponia, Australia, aliaeque civitates. Societas orientalis vel socialistica prater Unionem Sovieticam maiorem partem Europae orientalis, Cubam, aliquando Sinas, aliasque civitates comprehendebat. Etiam erat grex neutram partem sequens, inter quas erant Aegyptus, India, Indonesia, Iugoslavia. Hoc tempore plurimae civitates colonicae libertatem adeptae et inter duas partes disputatae sunt.

In Asia orientali, bellis ambiguosis Unio Sovietica conabatur opem augere in bellis ambiguosis. In Corea et Vietnamia, socii Unionis Sovieticae cum sociis Americae pugnabant. In bello Coreano nemo vicit; ergo est Corea in duas partes nunc divisa: socii Americae nunc in Corea Meridionali regnant, Unionis Sovieticae in Corea Septentrionali. In Vietnamia communistae Sovietico auxilio vicerunt.

Muro Berolinensi anno 1989 destructo ac Foedere Varsoviae anno 1991 dissoluto, duces Civitatum Foederatarum Americae victoriam pronuntiaverunt.

Adhuc principium Belli Frigidi res disputandi restat. Alteri iam in temporibus Rerum Novarum Russiae anni 1917 ponunt, alteri initium Belli Mundani II. principium postulant, alteri fines Belli Mundani II. ratum ducunt.

Res Novae Russiae et dies 7 Novembris 1917

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Res novae Russiae (1917).

Initium Belli Mundani Secundi et dies 1 Septembris 1939

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Secundum bellum mundanum.

Fines Belli Mundani Secundi et dies 2 Septembris 1945

[recensere | fontem recensere]

Iam mense Februarii 1945 Consultatione Ialtae gubernatores Praeses CFA Franklinus D. Roosevelt, Primus Minister Britanniarum Regni Winston Churchill, Primus Unionis Sovieticae Iosephus Stalin pacem post Bellum Mundanum disputaverunt. Postea nonnulli Bellum Frigidum operatione Sunrise (Aurora) initiari putant, cum Alanus Dulles vigilum tectorum Americanorum (Office of Strategic Services, sedis officiorum strategicorum) et Carolus Wolff (Waffen-SS, turmae praesidialis armatae) finibus belli quaedam colliquia deditionis Germaniae nazisticae regione Italiae septentrionalis fecerunt (deditio Casertae). Haec ab Unione Sovietica consilia foederis separati intellecta sunt. Unde epistularum assiduitas iracunda inter I. Stalin et F. D. Roosevelt emanaverunt, hodie phasis matura Belli Frigidi concepta.

Die 12 Aprilis 1945 F. D. Roosevelt mortuus est. Acta Deditionis Germaniae die 8 Maii 1945 (Die Victoriae Europae) consignata sunt. Consultatione Potestampii, mense Iulii 1945, gubernatores I. Stalin, Clemens Attlee (Primus Minister Britanniarum Regni ab die 26 Iulii 1945), Praeses CFA Henricus S. Truman (ab die 12 Aprilis 1945), de postulatione deditionis Imperii Iaponici, de Germania futura, tractaverunt. Consultatione Potestampii ineunte H. S. Truman CFA arma nuclearia habere declaravit.

Bello Frigido excitante formatio obsidionum duarum coepit: Occidentalis (caerulee), Orientalis (rubre) — scaena Belli Frigidi

Succendium bombarum atomicarum duarum Hirosimae Nagasacique urbium Hirosimae (die 6 Augusti 1945) et Nagasaci (die 9 Augusti 1945) momentum non solum horribilissimum incolarum Iaponicarum sed etiam grave Belli Frigidi exercuit. I. Stalin et superbarbariam et dissolutionem aequilibrorum factas esse efferbuit. Die 12 Augusti 1945 Res publica popularis Coreae, antea pars Imperii Iaponici, fundata est, cuius pars septentrionalis ab Unione Sovietica, pars australis ab CFA obsessae sunt. Die 28 Augusti 1945 Imperium Iaponicum deditionem declaravit. Die 2 Septembris 1945 literarum monumenta deditionis sinu Tokii in navi proeliari USS Missouri subscripta sunt[2], quod Bellum Mundanum Secundum terminavit. Dixit praefectus generalis Douglas MacArthur:
Convocati sumus, virium bellicarum maiorum legati - solemnes ad pactiones instituendas, quomodo pax restituatur. Res ex divertentibus et formis summis et ideologiis iam aciebus mundi determinabantur, undique nostris neve sermones neve disputationesque non sint. Nostris neve hic effecti, vicarii hominum terrarum, spiritu iracundiae aut malitiae aut odii, non sint. Eo magis nostris, tam debellatores quam debellati, altiorem ad dignitatem ascensuri, quae una sola destinatis solemnibus idonea, quibus servandi nos destinati sunt, (...). Est spes nostra et verissima et etiam spes, et etiam spes omnium hominum, ut, hoc ab tempore, solemni hac occasione, mundus melior ex sanguine, ex caede emergat — mundus fidebus intellectibusque fundatus — dedicatusque dignitati hominis implendoque voti eius magis desiderium mundus — libertatis, tolerantiae, iustitiae. (...)[3]

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Egorova, N. I. et Chubarjan, A. O. Хо­лод­ная вой­на 1945–1963 гг. Ис­то­ри­че­ская рет­ро­спек­ти­ва. Moscuae: Olma-Press, 2003.
  • Gaddis, John Lewis. The Cold War: A New History. Londinii: Penguin Books, 2006.
  • Gaiduk, I. V. В ла­би­рин­тах хо­лод­ной вой­ны: СССР и США в ООН, 1945–1965 гг. Moscuae: IVI RAN, 2012.
  • Judge, Edward H. The Cold War : A Global History with Documents. Bostoniae: Prentice Hall, 2011.
  • Kremeniuk, V. A. Уро­ки хо­лод­ной вой­ны. Moscuae: Aspekt-Press, 2015.
  • LaFeber, Walter. America, Russia, and the Cold War, 1945-2002. Bostoniae: McGraw-Hill, 2004.
  • Leffler, Melvyn P., et Westad Odd Arne, editores. The Cambridge History of the Cold War. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2010.
  • Powaski, Ronald E. The Cold War : The United States and the Soviet Union, 1917-1991. Novi Eboraci: Oxford University Press, 1998.
  • Walker, Martin. The Cold War : A History. Novi Eboraci: H. Holt, 1995.
  • Westad, Odd Arne. The Cold War: A World History. Novi Eboraci: Basic Books, 2017.
  • Zubok, Vladislav et Pleshakov, Constantine. Inside the Kremlin’s Cold War : From Stalin to Khrushchev. Cantabrigiae in Massachusetta: Harvard University Press, 1996.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum frigidum spectant.
Miles Sinicus mortuus
Miles Sinicus mortuus

Bellum Coreanum 1950-1953 • Bellum Indosinense II 1955-1975

David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!