Avienus
Postumius Rufius Festus Avienus fuit poeta Romanus saeculi quarti qui floruit circa annum 360 coaequalis imperatoris Iuliani Apostatae (confer infra Fiedler, p. 9, et Zehnacker). Eius vitam ample describit Soubiran (vide infra) in parte editionis carminum Arateorum, quae dicitur "introduction" (p. 7 sqq.); quo loco testimonia vitae (e.g., inscriptio Africae septentrionalis Bullae Regiae) disseruntur. Fortasse Avienus paene culmen cursus honorum adeptus est (cf. Soubiran, p. 15 sqq.).
De nomine vero Avieni "adhuc sub iudice lis est" (utrum Avienus an Avienius appellatus sit, incertum; sed cf. symbolam viri docti Cameron infra). Interdiu false habitus est pro fabularum poeta Aviano.
Avieni opera nobis tradita sunt carmina Aratea, descriptio orbis terrae secundum verba Dionysi Periegetae, ora maritima, sed et innotuit nobis fragmentum de cometis in commentariis Servii ad Vergilium traditum. Textuum traditio autem funesta paene dici potest, cum nonnisi editio princeps anni 1488, quam duo tantum codices praecedunt partem magnam vel totum opus continentes (Soubiran, p. 75 sqq.); quibusdam locis textus emendari potest secundum codices carminum Arateorum Germanici Caesaris.
Avienus ipse nequaquam Christianis annumerari potest, sed morem maiorum secutus est. In carminibus suis, Arateis philosophorum theologorumque opiniones commiscuit (quod nos hodie syncretismum dicere solemus): unus deus (quam opinionem religiosam henotheismum vocant) quasi numen rerum naturam penetrans dirigit atque gubernat variis sub speciebus, ut ita dicam. Gnosis vero praecellens elementum est poematum eius, quod Weber (v. infra) disserere conata est.
De libris
[recensere | fontem recensere]Confer indicem extensum (in primis in carmina Aratea, sed et in alios textus astrologicos) apud Fiedler, p. 19 sqq.
De textibus versionibusque
[recensere | fontem recensere]- A. Berthelot: Ora maritima. Lutetiae, 1934. (textus praeferendus)
- E. Despois, Edouard Saviot: Rufus Festus Avienus. Lutetiae, 1843. Textus apud Google books
- G. Fischer, F. Köppner: Der gestirnte Himmel. Versuch einer Übersetzung der Phaenomena Aratea des Rufus Festus Avienus. In: Programm des Communal-Obergymnasiums in Komotau, Komotau 1893.
- G. Fischer: Der gestirnte Himmel. Versuch einer Übersetzung der Phaenomena Aratea des Rufus Festus Avienus. In: Programm des Communal-Obergymnasiums in Komotau, Komotau 1896.
- A. Holder: Rufi Festi Avieni Carmina. Innsbruck 1887. (editio operum omnium, sed obsoleta)
- J. Mangas, D. Placido, P. Villalba y Varneda: Testimonia Hispaniae antiqua I: Avieno. 1986 Textus imperfectus apud Google books Textus praefationis a P. Villalba y Varneda scriptae
- Carolus Mullerus, ed., Geographi Graeci minores (2 voll. Parisiis: Didot, 1882. 1 2 Tabulae) vol. 2 pp. 178-189
- J. P. Murphy: Ora maritima or Description of the seacoast. Chicago 1977.
- A. A. Raschieri: L'orbis terrae di Avieno. Bonanno, Acireale-Roma 2010.
- A. Schulten: Avieni Ora maritima; periplus Massiliensis saec. VI. a. C. Barcelona 1922.
- J. Soubiran: Aviénus: Les Phénomènes d'Aratos. CUF, Paris 1981. (textus praeferendus)
- D. Stichtenoth: Ora maritima, lateinisch und deutsch. Darmstadt 1968. (textus latinus editionis principis ideoque non utendus)
- P. van de Woestijne: Descriptio orbis terrae. Brugge 1961. (textus praeferendus)
De commentariis symbolisque
[recensere | fontem recensere]- F. Bellandi, E. Berti und M. Ciappi: "Iustissima Virgo": Il mito della Vergine in Germanico e in Avieno (saggio di commento a Germanico Arati Phaen. 96 - 139 e Avieno Arati Phaen. 273 - 352), Pisa 2001
- A. Cameron: Avienus or Avienius? In: ZPE 108 (1995), S. 252-262
- Concordantia in Rufium Festum Avienum. Curavit Manfred WACHT. G. Olms Verlag 1995
- M. Fiedler: Kommentar zu V. 367-746 von Aviens Neugestaltung der Phainomena Arats. Stuttgart Saur 2004
- C. Ihlemann: De Avieni in vertendis Arateis arte et ratione. Diss. Göttingen 1909
- H. Kühne: De arte grammatica Rufi Festi Avieni. Essen 1905
- F. Martins Sarmiento: R. Festus Avienus: Ora maritima: estudo d'este poema na parte respectiva à Galliza e Portugal. 1880 Textus apud archive.org
- K. Smolak: Postumius Rufius Festus Avienus. In: Handbuch der lateinischen Literatur der Antike, hrsg. von R. Herzog und P. L. Schmidt, Fünfter Band. Restauration und Erneuerung. Die lateinische Literatur von 284 bis 374 n. Chr., München 1989, S. 320-327
- D. Weber: Aviens Phaenomena, eine Arat-Bearbeitung aus der lateinischen Spätanike. Untersuchungen zu ausgewählten Partien. Dissertationen der Universität Wien 173, Wien 1986
- P. van de Woestijne: De vroegste uitgaven van Avienus' Descriptio orbis terrae (1488-1515). 1959
- H. Zehnacker: D'Aratos à Aviénus: Astronomie et idéologie. Illinois Classical Studies 44 (1989), S. 317-329
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- librorum index ad Aratum Solensem versionesque latinas Arateorum
- textus geographici Avieni
- Textus apud Bibliotheca Augustana
- Versio Francogallica Orae maritimae anni 1843