Jump to content

Alcaeus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Alcaeus (discretiva).
Alcaeus et Sappho a pictore Attico saeculi V a.C.n. ("the Brygos painter") ficti
Alcaeus ab editore saeculi XIX fictus

Alcaeus, poeta lyricus Graecus, natus Mytilenis in insula Lesbo septimo saeculo a.C.n., unus esse novem poetarum lyricorum ab doctis Alexandrinis habebatur.

Alcaeus natus est a nobilibus qui potestatem in Lesbo petiverunt, cum familia Penthelidarum male regens propter superbiam atque saevitiam eversa est. Contra exercitum Atheniensium ante annum 600 apud Sigeum pugnavit, et similiter ac Archilochus et Anacreon poetae scutum in proelio amisit. Postero tempore Pittacus tyrannus (Graece αἰσυμνήτης) pacem salutemque in Lesbo introduxit, sed Alcaeum in exsilium pepulit.

Hic poeta poculum amans dicitur ab Athenaeo (Deip. 10.430c) paratus fuisse omnibus temporibus ad potandum. Carmina eius, deliciis amorum potationumque occupata, in conviviis audiri solebant, praesertim Athenis quinto saeculo: Athenaeus Deip. 15.694a memorat versum dramatis Convivii Aristophanis comici: ᾆσον δή μοι σκόλιόν τι λαβὼν Ἀλκαίου κἀνακρέοντος ("myrto sumpta cane mihi aliquid Alcaei et Anacreontis").

Alia carmina tamen acerba sunt et bilis plena propter rixam eius cum Pittaco tyranno, quem Alcaeus saepe calumniatur.

Quintilianus (10.1.63) animo magistri scripsit: "Alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert; in eloquendo quoque brevis et magnificus et diligens, et plurimum oratori similis; sed in lusus et amores descendit, maioribus tamen aptior."

Carminis fr. 384 poetriam Lesbiam Sappho ut deam alloquitur: ἰόπλοκ' ἄγνα μελλιχόμειδε Σάπφοι ("violacea coma, pura, mellite subridens Sappho").

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • D. Campbell, Greek Lyric Poetry, Bristoliae, reimpr. 1998

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alcaeum spectant.
David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!