Jump to content

Aniconismus

E Vicipaedia
Tectum mescitae Lotfollah Isfahan in urbe Iraniae. Opus tessellatum, reti loculorum limoniformium praeditum, qui magnitudine crescunt cum ex imagine quasi pavone in exemplari in simplice stucco inserta descendunt.
Traditionalis florum donum Shiva linga aniconico Varanasis in urbe Indiae datum.
Imago aniconica impetus Marae in Buddham. Amaravatis Indiae saeculo secundo.
Minuta tabula Persica Muhammad pingit, facie velata, in Buraq ad caelum ascendente, iter Mi'raj appellatum. Saeculo sexto decimo.

Aniconismus (a Graeco alpha privativo + nomine εικων 'imago' + suffixo -ισμος) in variiis culturis est absentia corporearum mundi naturalis et supernaturalis repraesentationum, praecipue in traditionibus monotheisticis religionum Abrahamicarum. Aniconismus extendi potest ad solum numina, Deum, vel deitates, vel etiam ad prophetas, sanctos, vel alios veneratos, etiam ad homines, animalia, et omnes organismos, et tandem ad omnia quae sunt. Haec res plerumque per traditiones religiosas digeruntur, et sic tapu fit. Aniconismus, cum per corporeum imaginum exitium exercetur, iconoclasmus fit.

Aniconismi fons maximi momenti est interdictio imaginum in Vetere Testamento, imprimis prima decalogi tabula (Ex. 20:1–5):

Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra.[1]

Nexus interni

  1. Exemplum primum Hebraicum: לא תעשה־לך פסל וכל־תמונה אשר בשמים ממעל ואשר בארץ מתחת ואשר במים מתחת לארץ.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Goody, Jack. 1997. Representations and Contradictions: Ambivalence towards Images, Theatre, Fiction, Relics and Sexuality. Londinii: Blackwell Publishers. ISBN 0631205268.
  • Bland, Kalman P. 2001. The Artless Jew: Medieval and Modern Affirmations and Denials of the Visual. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 069108985X. Praefatio.

Religio Islamica

[recensere | fontem recensere]
  • Allen, Terry. 1988. Aniconism and Figural Representation in Islamic Art. In Five Essays on Islamic Art. Occidental Californiae: Solipsist. ISBN 0944940005. Textus.
  • Beaugé Gilbert, et Jean-François Clément. 1995. L'image dans le monde arabe. Lutetiwea: CNRS Éditions. ISBN 2271053056.
  • Paret, Rudi. 1968. Das islamische Bilderverbot und die Schia. In Festschrift Werner Caskel, ed. Erwin Gräf, 224-232.
  • Hornby, Helen Bassett, compilator. 1988. Lights of Guidance: A Bahá'í Reference File. India: Bahá'í Publishing Trust. ISBN 8185091463.
  • Huntington, S. L. 1990. Early Buddhist art and the theory of aniconism. Art Journal 49(4):401-408. Textus.