Andematunnum
Locus: 47°51′45″N 5°19′59″E
Numerus incolarum: 7 697
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Langres
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Champigny-lès-Langres, Chatenay-Mâcheron, Humes-Jorquenay, Peigney, Perrancey-les-Vieux-Moulins, Saint-Ciergues, Saint-Vallier-sur-Marne, Saints-Geosmes
Tabula aut despectus
Andematunnum,[1][2] recentius urbs Lingonum[3] (vulgo Langres) est urbs parva et commune Francicum 7'905 incolarum (anno 2012) praefecturae Matronae Superioris in regione Magni orientis).
Nomen
[recensere | fontem recensere]Prima urbs oppidum Celticum fuit quod caput Lingonum erat atque postquam Romani Gallia potiti sunt caput Lingonum civitatis in provincia Galliae Belgicae. Nomen quod et in tabula Peutingeriana et Itinerario Antonini legitur, "Andema(n)tunnum", Celticum est, sed de eius significatione philologi adhuc certant. Quarto saeculo nomen civitatis, "Lingonum" (casu genitivo) seu "Lingones", in usu vulgari nomini priori successit, ut tum vulgo accidebat in Gallia : unde hodie Langres dicitur.
Aedificia
[recensere | fontem recensere]Ecclesia cathedralis Sancto Mammasi dicata saeculo 12 constructa est.[4] Nota est propter pulchrum tectum tegularum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Andematunnum": Itinerarium Antonini etc.
- ↑ "Andemantunnum": Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325
- ↑ "Andematunum ... Lingonae, Lingones, Civitas Lingonum ...": Petrus Deschamps, Dictionnaire de géographie ancienne et moderne à l’usage du libraire et de l’amateur de livres (1870). col. 65; "Lingones": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v.; "Lingona civ., Andemantunnum ... Lingonae, Lingonas, Lingonum civ.": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 vol. 2 p. 396
- ↑ Wilhelm Schlink: Zwischen Cluny und Clairvaux. Die Kathedrale von Langres und die burgundische Architektur des 12. Jahrhunderts. Berlin 1970.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lingonum urbem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 47°51′45″N 5°19′59″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • "52269" apud INSEE • Store norske Lexikon • Treccani |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |