Cadmus
Cadmus (-i, m.; Graece Κάδμος) fuit conditor et rex Cadmeae in Boeotia, quae urbs posteriori tempore Thebae nominata est, filius Agenoris, regis Tyri vel Sidonis, et Telephassae vel Argiopis.
Cum soror Cadmi Europa a Iove rapta esset, pater Agenor Cadmum et filios eius aut eam invenire aut domum numquam redire iussit. Cadmus, cum oraculum Delphis consuluisset, ab Europae investigatione desistere et urbem in loco ubi 'bovis iaceat' condere iussus est. Cadmus bovem aliquem miserum per mediam Graeciam totam pepulit donec bovis fatigatus iacuit. Hoc in loco Cadmus, cum draconem Marti carum interfecisset, dentes serpentis extrahere dimidiumque eorum in terra serere ab Athena iussus est. Quos cum Cadmus sevisset, viri armati e terra exsiluerunt inter se pugnantes. Quinque horum virorum superfuerunt, quibuscum pacem fecit. Tandem Cadmus cum nonnullos annos Marti servivisset, rex urbis Cadmeae factus est.
Cadmo et Harmoniae filiae fuerunt Semele, Agaue, Ino, Autonoë.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca 3.4.1-2, 3.5.2, 3.5.4
- Euripidis Bacchae
- Herodoti Historiae 2.49, 4.147
- Hesiodus, Theogonia 937, 975-8
- Diodorus Siculus 1.23.4-6 et 5.58.2
- Pausanias, Descriptio Graeciae 3.24.3, 9.5.1-3, 9.12.1-3
- Strabo, Geographica IX.2.3
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Franciscus Vian, Les origines de Thèbes : Cadmos et les Spartes, Parisiis, Librairie C. Klincksieck, 1963. Recensio critica Altera recensio
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Imagines Cadmi in Musaeo Iconographico Warburgiano