Jump to content

Coma Berenices (constellatio)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Coma Berenices.
Forma constellationis

Coma Berenices[1] constellatio haud conspicua in caelo septentrionali sita est.

Hieme ineunte meteores pauci spectari possunt, quae Comae Berenicidae appellantur. Etiam polus septentrionalis Viae lacteae ea in constellatione sita est. Ita fit, ut nubes pulverum gasorumque Viae lacteae aspectum galaxiarum remotarum non prohibent.

Multae stellae Comae Berenices ad Comae cumulum stellarum pertinent (Mel 111), quae cumulus apertus circiter 40 stellarum 260 spatia lucis annuae remotarum est. Qui amnis stellarum 0,02" per annum ad meridiem et occidentem movet.

In Mythologia Graeca Coma Berenices constellatio propria non erat, stellae eius ad Leonem pertinebant. E tertio ante Christum natum saeculo autem ad reginam Aegypti Berenicen II attinet. Demum Gerardus Mercator cartographus saeculo XVI Comam Berenicem constellationem propriam nominavit.

De mythologia

[recensere | fontem recensere]

Berenice circiter ab anno 270 a.C.n. ad 221 a.C.n. vixisse dicitur uxor Pharaonis Ptolemaei III. Qui cum ad bellum tertium contra Syros faciendum profectus esset, illa comam Veneri deae, si maritus incolumis revertisset, devovisse dicitur. Ptolemaeo victore reverto Berenice vota solvens comam in Veneris templo suspendit. Cum coma diligentissime custodita esset, tamen postero die evanuit. Aulae vates ita explanasse scriptum videmus: Deos sacrificio tanto gaudio affectos esse, ut comam inter sidera posuissent. Historiam Graece narravit Callimachus in carmine cuius titulus est Aetia, e quo Latine vertit Catullus in epyllio "Coma Berenices".

Data Comae Berenices constellationis
Nomen Coma Berenices
Genetivus Comae Berenices
Abbreviatio Com
Ascensio recta 11 h 55 min ad 13 h 35 min
Declinatio +14° ad +34°
Area 386 gradus quadrati
ordo: 42
Videri potest inter -56° ac +90°
numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
Diadema (α Com)
4,3m
Amnis meteorum Comae Berenicidae
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Canes Venatici
Ursa Maior
Leo
Virgo
Bootes
Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Comae Berenices.

M 53 Cumulus stellarum globosus ca. 60.000 sla remota est.

M 64 Galaxias classis Sb est, quae 300 centena milia sla remotast.

NGC 4559, NGC 4565, NGC 4725 galaxiae spiraliformes 400 centena milia sla remotae sunt.

NGC 4494 Galaxias elliptica est; ea quoque 400 centena milia sla remota est.

M 85, M 88, M 91, M 98, M 99, M 100 galaxiae spiraliformes sunt, quae ad cumulum galaxiarum ingentem Virginis 650 centena milia sla remotum pertinent.

In ea parte sideris, quae ad septentrionales et orientalem spectat, alter cumulus galaxiarum est, scilicet Comae Cumulus. Qui circiter 4.000 centena milia sla remotus est.

Cumuli galaxiarum

[recensere | fontem recensere]

β et γ Com ante magnum remotissimumque cumulum galaxiarum sitae sunt. Is cumulus notissimus Comae Cumulus appellatus 140 Mpc (4500 centena milia spatiorum lucis annuae) remotus est. Circiter 1000 galaxias continet quae aream 6° latam longamque tegunt. Specta exempli gratia hunc situm telae:


  1. Ita apud situm IAU (vide nexus externos)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Constellationes nominibus Latinis digestae
Constellationes abbreviationibus digestae
Nebula gaseosa A Hydrae

And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul

NGC 2362 Canis Maioris

Aries  · Taurus  · Gemini  · Cancer  · Leo  · Virgo  · Libra · Scorpius  · Ophiuchus · Sagittarius  · Capricornus  · Aquarius  · Pisces