Bibliotheca Alexandrina
Bibliotheca Alexandrina[1] quondam maxima mundi bibliotheca, condita est Alexandriae in Aegypto 288 a.C.n. rege Ptolemaeo I. Verisimiliter facta est post illius patris Museum, cuius pars fuerit bibliotheca. Partim pluries damnis affecta forsitan nihilominus usque ad aetatem antiquam inferiorem permanebat. Quando vel quomodo bibliotheca deleta sit, nescitur. Sunt variae coniecturae, quae ab anno 48 a.C.n. usque ad septimum saeculum pertinent. Saepius conicitur bibliothecam saeculo tertio una cum domo regia deletam esse. Reliquiae bibliothecae adhuc non repertae sunt. Hodierna Bibliotheca Alexandrina anno 2002 prope situm antiquae bibliothecae perfecta est.
De incendiis
[recensere | fontem recensere]Bibliotheca Alexandrina a quibusdam auctoribus secundi saeculi incendio deleta adfirmabatur tum cum Caesar ab Aegyptiis oppugnatus comburi classem iussit[2] (48/47 a.C.n.). De quo tamen dubitant historici moderni etiamsi tunc librorum conditorium incendi potuit.
Bibliothecarii
[recensere | fontem recensere]- Zenodotus Ephesius
- Apollonius Rhodius
- Eratosthenes Cyrenaeus
- Aristophanes Byzantius
- Aristarchus Samothrax
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De nomine vide imaginem nostram
- ↑ Plutarchus, Caesar 49.6. Aulus Gellius VII.17 qui septingentis milibus voluminum damna aestimabat.
Fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Aulus Gellius, Noctes Atticae VII.17
- Ammianus Marcellinus, Res gestae XXII.16.13
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Luciano Canfora, La biblioteca scomparsa, Palermo, 2013 Recensio critica
- Edward Alexander Parsons, The Alexandrian Library, glory of the Hellenic world : its rise, antiquities, and destructions, 1952.
- Jean Sirinelli, "Un regard sur la Bibliothèque d'Alexandrie" in Actes du 5ème colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer du 6 au 9 octobre 1994. Publications de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1995ː 82-93
Nexus interni
Haec stipula ad bibliothecam spectat. Amplifica, si potes! |