Jump to content

Additamentum (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Additamentum
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

AugHip.Addita2 101 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Additamentum

Dum lectus fuit mihi ad mensam tractatus ille, subito venerunt in aures haec verba: [Si in mente tibi non venit Christus, dormit, excita Christum, recole fidem. Tunc in te dormit Christus, si verum illum filium Dei abnegas esse, si oblitus es passionis illius. Tunc in te vigilat Christus, si meministi passionem Christi.]

915 In praesenti disputatione si eveniat causa cum quolibet verba serere de adoptione et proprietate, quam dicunt in Christo esse, interrogandum est quae sit persona Filii Dei in aeterna nativitate? An sit unigenitus in illa persona, verus et proprius Filius Dei? Si inquisitor [ Forte, inquisitus, seu quaesitus] respondit: Certissime unigenitus est in illa persona, verus et proprius Filius Dei; statim habes respondere et captare eum ex suis verbis: Si unigenitus est in ea persona, quam aeternaliter habuit, utique in illam personam assumpsit humanitatem veram, ut esset unigenitus, proprius et verus Filius Dei, et nullum locum habet adoptio in illa persona. Nos sumus in persona adoptionis, ille est sicut fuit ante assumptionem humanitatis totus in persona proprietatis. Si adoptivus est in humanitate, et unigenitus in divinitate, absque omni dubio duas habet personas, nostram scilicet, qui sumus adoptivi Filii Dei, et suam, quam aeternaliter habuit.

Item interrogandum est, si beatissima Virgo genitrix Dei vere dicatur? Vel si proprius sit filius ejusdem Virginis Christus in divina et humana natura? Si responderit inquisitor: Est ea ratione proprius et totus Christus in duabus naturis Dei Patris Filius: quia sicut humiliavit divinitas seipsam, ut esset unusquisque [ Forte, filius: verum videtur aliquid deesse ] hominis; ita exaltata est humanitas, ut esset verus Dei Filius. Si adoptiva est humanitas Deo Patri, adoptiva est divinitas Virgini matri, quia alia substantia est divinitas, alia est humanitas, et e contrario alia humanitas, alia divinitas. Illa, id est divinitas, propter hominem homo verus, et verus filius hominis: ista propter Deum, verus Deus et verus Filius Dei.

Item si propter assumptionem, sicut solent illi dicere, humanitatis adoptivus est in humanitate, illius est siquidem adoptivus, qui assumpsit hominem, id est, Filii Dei. Sola namque Filii persona assumpsit hominem, id est, Filii Dei.