Jump to content

Woodrow Wilson

E Vicipaedia
Woodrow Wilson
'Woodrow Wilson'
28° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1913-1921
AntecessorGulielmus Howard Taft
SuccessorWarren G. Harding
Natus28 Decembris 1856 Staunton Virginiae
Obiit3 Februarii 1924 Vasingtonia, C.C.
Praeses vicariusThomas Marshall
Factiodemocratus
Uxor Ellen Wilson
Editha Wilson
Arscausidicus/academicus
ReligioPresbyterianismus

Woodrow Wilson (natus Thomas Woodrow Wilson Stauntoniae in oppido Virginiae die 28 Decembris 1856; Vasingtoniae mortuus die 3 Februarii 1924) fuit praeses Civitatum Foederatarum a die 4 Martii 1913 usque ad diem 4 Martii 1921, primus in meridiana Civitatum Foederatarum regione natus et secundus Factionis Democraticae sodalis post Andream Jackson et Bellum Civile Americanum electus.

Avus maternus, pater, et patruus Woodrow Wilson pastores Presbyteriani erant, et Ellen Axson Wilson, eius uxor prima, erat filia et nepos ministri ecclesiae.

Woodrow Wilson iurisprudentiae studuit. Postea professor historiam apud Universitatem Princetoniensem docuit, atque rector ab anno 1902 usque ad annum 1910 meruit. Anno 1912, gubernator Novae Caesareae electus est.

Wilson praeses

[recensere | fontem recensere]

Wilson fuit praeses inter primum bellum mundanum. Bello autem confecto, praecipuus fuit inter participes deliberationis de pace componenda Lutetiae habitae (ac primus praeses Civitatum Foederatarum qui praeter fines rei publicae inter mandatum iit) et primus suasor Societatis Civitatum, quamquam postea Civitates Foederatae propter discrepantiam Senatus huic societati non interfuerunt. Huius operis gratia anno 1919, Wilson Praemium Nobelianum Pacis accepit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Thompson, Ioannes A. 2002. Woodrow Wilson. Profiles in Power. Harlow.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Woodrow Wilson spectant.
  • Biographia officialis Domus Albae (Anglice).
  • De Woodrow Wilson in pagina (nobelprize.org) Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice).
Gubernatores Novae Caesareae 1776–

Gulielmus Livingston • Elisha Lawrence • Gulielmus Paterson • Thomas Henderson • Ricardus Howell • Iosephus Bloomfield • Ioannes Lambert • Iosephus Bloomfield • Aaron Ogden • Gulielmus Sanford Pennington • Gulielmus Kennedy • Mahlon Dickerson • Isaac Halstead Williamson • Petrus Dumont Vroom • Samuel Southard • Elias Seeley • Petrus Dumont Vroom • Philemon Dickerson • Gulielmus Pennington • Daniel Haines • Carolus Stratton • Daniel Haines • Georgius Fort • Rodman Price • Gulielmus Augustus Newell • Carolus Smith Olden • Ioel Parker • Marcus Laurentius Ward • Theodorus Fitz Randolph • Ioel Parker • Iosephus Bedle • Georgius Brinton McClellan • Georgius Ludlow • Leo Abbett • Robertus Stockton Green • Leo Abbett • Georgius Theodorus Werts • Ioannes Griggs • Foster MacGowan Voorhees • David Ogden Watkins • Foster MacGowan Voorhees • Franklin Murphy • Eduardus Stokes • Ioannes Franklin Fort • Woodrow Wilson • Iacobus Fairman Fielder • Leo Taylor • Iacobus Fairman Fielder • Gualterus Evans Edge • Gulielmus Nelson Runyon • Clarentius Case • Eduardus Edwards • Georgius Sebastianus Silzer • Arthurus Harrius Moore • Morgan Foster Larson • Arthurus Harrius Moore • Haroldus Aegidius Hoffman • Arthurus Harrius Moore • Carolus Edison • Gualterus Evans Edge • Alfredus Driscoll • Robertus Meyner • Ricardus Hughes • Gulielmus Cahill • Brendan Byrne • Thomas Kean • Iacobus Florio • Christina Todd Whitman • Donaldus DiFrancesco • Ioannes Farmer • Ioannes Bennett • Ricardus Codey • Iacobus McGreevey • Ricardus Codey • Jon Corzine • Christophorus Christie • Philippus Murphy