Thomas Hardy
Obitus: 11 Ianuarii 1928; Durnovaria
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Memoria
Thomas Hardy (1840–1928) fuit fabularum scriptor poetaque Aevo Victoriano. Modo 'Naturale' et Reale scripsit atque fabulis suis notior fuit quam poematibus more Romantico, titulus nexus externi quae tamen poemata Hardy, fabulas plerumque scribens ad pecuniam capiendam, ipse suis fabulis notis praeposuit. Sua pars operum maxima in Wessex, more realismo et pessimismo quae moralitatem falsam traditionalem aeco Victorianum accusaverunt, comitatu opinabili agitur, quodam loco ab Hardy ipso quasi ficto, quo in loco personae rusticae contra suas lubidines casusque frustra molire ostenduntur. Sua fama poematum, temporibus parva suis, pedetemptim crescebat atque hi versus hodie una cum fabulis noti sunt.
Vita
[recensere | fontem recensere]Natus vici Higher Brockhampton, parochiae Stinsford apud Durnovariam, Angliae, die 2 Iunii 1840, patre latomo aedificatoreque, mater bene docta fuit atque ad Thomam docendum molita est. Eruditionis finis aetate sedecim fuit, cum discipulus cuiusdam architecti factus sit. In arte architecturae apud Durnovariam versatus, anno 1862 Londinium transivit et in Universitatem Londiniensem ingressus. Hic praemia architecturae varia abstulit, sed aegre laetus Londinii fuit itaque rursus se Dorcestriam recessit atque se scribendo dedit.
Anno 1870, templum quoddam Cornubiae arte architectura renovans,[1] ardente amore pro Emma Lavinia Gifford raptus est, quam anno 1874 uxorem duxit.[2] Quamquam postea ab uxore alienatus est, ea anno 1912 subito mortua, valde luxit et contristatus est. Sunt multa poemata ad Emmam memorandam scripta. Anno 1914, adiutricem Florentiam Dugdale, minorem natu quadraginta annis, uxorem duxit. Sed saepe de inexpectata Emmae morte Hardy cogitavit atque poemata adsidue scripsit.[3]
Die 11 Ianuarii 1928), morbo pleuritico aegrotans, ultimo poemate ad uxorem Emmam lecti scripto, e vita abiit. Funus fuit controversum: familia amicique Thomam apud Emmae manes, oppidi Stinsford, sepeliri voluerunt, fideicommissarius tamen in Abbatia Westmonasterii, loco tali scriptori digno, poposcit. Compromissione facta, ipsum cor carissima cum Emma sua, cineres in abbatia sepulti sint.
Opera
[recensere | fontem recensere]Fabulae
Hardy ipse fabulas suas tribus in classibus dividit:
- Fabulae de Persona et Circumiecto
- The Poor Man and the Lady (1867, non divulgatus et perditus)
- Under the Greenwood Tree (1872)
- Far from the Madding Crowd (1874)
- The Return of the Native (1878)
- The Mayor of Casterbridge (1886)
- The Woodlanders (1887)
- Wessex Tales (1888)
- Tess of the d'Urbervilles (1891)
- Life's Little Ironies (1894)
- Jude the Obscure (1895)
- Fabulae Romanticae et Mirabiles
- A Pair of Blue Eyes (1873)
- The Trumpet-Major (1880)
- Two on a Tower (1882)
- A Group of Noble Dames (1891)
- The Well-Beloved (1897)
- Fabulae de Ingenio
- Desperate Remedies (1871)
- The Hand of Ethelberta (1876)
- A Laodicean (1881)
- Poemata (tabula non comprehensiva)
- The Photograph (1890)
- Wessex Poems and Other Verses (1898)
- Poems of the Past and Present (1901)
- The Dynasts, Part 1 (1904)
- The Dynasts, Part 2 (1906)
- The Dynasts, Part 3 (1908)
- Time's Laughingstocks and Other Verses (1909)
- Satires of Circumstance (1914)
- Moments of Vision (1917)
- Collected Poems (1919)
- Late Lyrics and Earlier with Many Other Verses (1922)
- Human Shows, Far Phantasies, Songs and Trifles (1925)
- Winter Words in Various Moods and Metres (1928, post mortem divulgatus)
- Dramata
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Michael Millgate, ed., Thomas Hardy: Selected Letters. Oxonii: Clarendon Press, 1990
- Michael Millgate, ed., Letters of Emma and Florence Hardy. Oxonii: Clarendon Press, 1996. ISBN 0-19-81809-6
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera Thomae Hardy, archive.org (Anglice)
- Opera Thomae Hardy, gutenberg.org (Anglice)