Sphingidae
Ordo : Lepidoptera
Subordo : Glossata
Infraordo : Heteroneura
Macrolepidoptera
Superfamilia : Bombycoidea
Familia : Sphingidae
Latreille 1802
Sphingidae sunt familia lepidopterorum, cui sunt 1,450 fere species.[1] Vigent in regionibus tropicis, sed species in omnibus mundi regionibus inveniuntur.[2] Magnitudine sunt media ad magnam, et inter lepidoptera volatu rapido distinguuntur.[2] Alae angustae et abdomina tenuia sunt adaptationes volatus rapidi. Familia a Petro Andrea Latreille zoologo Francico anno 1802 erecta est.
Nonnullae sphingidae, sicut Macroglossum stellatarum et Hyles lineata, in aere tam pendent cum nectare in floribus vescantur, ut aliquando trochilidae false videntur. Quae facultas pendendi quater in animalibus quae nectare vescuntur orta esse putatur: in trochilidis, certis chiropteris, syrphidis, et his sphingidis,[3] quod omnino exemplum evolutionis convergentis est. Sphingidae multum investigatae sunt propter facultatem volandi, praecipue ob facultatem a latere ad laterem movendi cum pendeant; quod ad praedatores in floribus latentis eludendos ortum esse putatur.[3]
Sphingidae sunt inter rapidissima ex insectis volantibus; nonnullae quidem plus quam 5.3 metra per secundum volare possunt.[4] Latitudo alarum est a 4 ad plus quam 10 centimetra.
Systematica
[recensere | fontem recensere]Species familiae Sphingidarum in tres subfamilias digeruntur, quae sunt Smerinthinae, Sphinginae, Macroglossinae. Species insequentes in Europa Media saepe videntur.
Smerinthinae
[recensere | fontem recensere]- Laothoe populi (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Marumba quercus (Denis & Schiffermüller, 1775) A, CH
- Mimas tiliae (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Smerinthus ocellatus (Linnaeus, 1758) A, CH, D
Sphinginae
[recensere | fontem recensere]- Acherontia atropos (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Agrius convolvuli (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Sphinx ligustri Linnaeus, 1758 A, CH, D
- Sphinx pinastri Linnaeus, 1758 A, CH, D
Macroglossinae
[recensere | fontem recensere]- Daphnis nerii (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Deilephila elpenor (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Deilephila porcellus (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Hemaris fuciformis (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Hemaris tityus (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Hippotion celerio (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Hyles euphorbiae (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Hyles gallii (Rottemburg, 1775) A, CH, D
- Hyles hippophaes (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Hyles livornica (Esper, 1793) A, CH, D
- Hyles vespertilio (Esper, 1793) A, CH, D
- Macroglossum stellatarum (Linnaeus, 1758) A, CH, D
- Proserpinus proserpina (Pallas, 1772) A, CH, D
Coniunctiones et species
[recensere | fontem recensere]Sphingidae Sphingoideis, suae superfamiliae propriae, aliquando attribuuntur, sed plerumque in Bombycoidea digeritur. Apud Hodges 1971, duae subfamiliae accipiuntur: Sphinginae et Macroglossinae.[5]
Circa 1450 species in circa 200 digeruntur. Inter species notissima sunt:
Nexus interni
- Acherontiini
- Smerinthus jamaicensis
- Sphinx (genus)
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Common, I. F. B. 1990. Moths of Australia. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 9789004092273.
- Grimaldi, David, et Michael S. Engel. 2005. Evolution of the Insects. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82149-5.
- Kitching, Ian J. 2002. "The phylogenetic relationships of Morgan's Sphinx, Xanthopan morganii (Walker), the tribe Acherontiini, and allied long-tongued hawkmoths (Lepidoptera: Sphingidae, Sphinginae)." Zoological Journal of the Linnean Society 135 (4): 471–527. doi:10.1046/j.1096-3642.2002.00021.x.
- Pittaway, A. R. 1993. The Hawkmoths of the Western Palaearctic. Londinii: Harley Books & Natural History Museum. ISBN 0-946589-21-6.
- Scoble, Malcolm J. 1995. The Lepidoptera: Form, Function and Diversity. Ed. secunda. Oxoniae: Oxford University Press & Natural History Museum London. ISBN 0-19-854952-0.
- Stevenson, R., K. Corbo, L. Baca, et Q. Le. 1995. "Cage size and flight speed of the tobacco hawkmoth Manduca sexta." The Journal of Experimental Biology 198 (8): 1665–72. PMID 9319572. PDF.
- Tuttle, James P. 2007. The hawk moths of North America: a natural history study of the Sphingidae of the United States and Canada. Adumbrationes Margaret A. Rutledge. Vasingtoniae: Wedge Entomological Research Foundation,. ISBN 097966330X, ISBN 9780979663307.
- van Nieukerken, Erik J. et al. 2011. "Order Lepidoptera Linnaeus, 1758." In Animal biodiversity: An outline of higher-level classification and survey of taxonomic richness, ed. Z.-Q. Zhang. Zootaxa 3148: 212–221. doi:10.11646/zootaxa.3148.1.41. PDF.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sphingidas spectant. |
Vide "Sphingidas" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |