Senectus
Senectus (-utis, f.) consistit in aetatibus quae spem vitae hominum approprinquant vel excedunt, et ergo finem circuli vitae humanae attingit. Euphemismi et alia vocabula ad senectutes in culturis variis adhiberi solent.[2] Senes saepe imminuentes regenerationis facultates et morbis, syndromis, et aegritudinibus quam iuvenes obnoxiores sunt. Organica aetate provehentis ratio senescentia,[3] studium medicum huius rationis gerontologia,[4] et studium morborum qui senes afficunt geriatrica appellatur.[5] Senes etiam sese aliis rebus socialibus opponunt, sicut otium, solitudo, et aetatismus.[6] Aetas chronologica a senectute significata per culturam et historiam variat; ergo, senectus est constructus socialis, potius quam definita statio biologica.[7]
Hodie non est conventus iurum humanorum a Consociatione Nationum ascitus qui senes diserte protegat; talis autem conventus propositus nunc investigatur.
In litteris
[recensere | fontem recensere]Nonnulla opera artis senectutem insignissime attingunt.
- Anchises (Aeneis)
- Baucis et Philemon. (Mythologia Graeca)
- Nestor (Homerus)
- Tithonus (Mythologia Graeca)
- Cicero, De senectute.
- Gulielmus Shakesperius, King Lear, 1605
- Ionathan Swift, Itinera Gulliverana, Ed. 4, 1726
- Ioannes Volfgangus Goethius, "Das Alter" (poema, 1814)[8]
- Theodorus Fontane, Der Stechlin, 1897
- Bertoldus Brecht, Die unwürdige Greisin, 1949
- Ernestus Hemingway, Senex et Mare, 1952
- Samuel Beckett, Endspiel, 1956
- Maximus Frisch, Tagebuch 1966–1971, 1972
- Maria Ludovica Kaschnitz, Orte, 1973
- Opera ultima Philippi Roth
In scientia biologica medicaque
[recensere | fontem recensere]In scientia biologica medicaque senectus vero damno imprimis progressivo cum functionibus organismi minutarum intellegitur. LÓPEZ-OTÍN et al. (a. 2013) notas novem descripserunt[9]:
- Instabilitas genomica — Damnum perpetuum in vitae cursu fontibus externis internisque informationem genetica chromosomatum mutant.
- Attritio telomerorum — Telomera sunt regiones terminales omnium chromosomatum. Quaeque replicatio gradatim longitudinem telomerorum coartet, quo fit, ut cellulae cum telomeris brevissimis non dividere possint (limes Hayflickiensis) et senes videntur.
- Mutationes epigeneticae — ADN intra nucleum cum histonis et gregibus chemicis acidi acetici ("acetylatio" vel "aethanoylatio") vel methyli ("methylatio") ligatum est. Mutationes hic modi legendi genorum moveantur.
- Damnum proteostasis — Proteostasis est verbum amalgamatum, indicans equilibrium inter genesem et degradationem proteinorum esse. In senectute equilibrium hoc degradationi proteinorum faveat.
- Nutrimenta animadversio minuta — Effectus hormontum ut somatotropini (hormontis procreandi, GH) adversos effectus concilient, restrictus cibus vicissim salubres.
- Dysfunctio mitochondrialis — In vitae cursu plurimi effectus structuram mitochondriorum et functiones eorum imminuant; v. g. mutationes geneticae et damnum decursuum biochemicorum replicationem mitochondriorum (biogenesem vel mitochondriogenesem dictum) inhibeant. Itaque equilibrium intracellulare et generationem energiae intraellularis constanter detrimentosis compositis chemicis radicalibus subiectae sunt. Demum et numerus et effica mitochondriorum insecutae sunt.
- Senescentia cellularis — In senectute machinationes organa restituendi non perfecte proficiunt. Etiam amotio cellularum vetarum non bene quam in iuventute succedit. Ergo functiones organorum parviores videtur et occasiones inflammationis augeant.
- Numerus cellularum progenitorum reductus ("exhaustio") — Sequantur deminutiones cellularum progrenitorum haematopoiesis cum anaemia, mesenchymatis cum osteoporosi et restitutione fracturarum ossium retarda, myosatellitocytorum cum restitutione cellularum muscularium minuta, cellularum progenetricum epithelialium intestinalium cum functione intestini deminuta.
- Comunicatio intercellularis mutata — Etiam effectus systematis immunitatis et systematis endocrinei damnum perferant. Eiusmodi responsa systematum illorum tantopere denotari solent.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Songs of Innocence and of Experience, object 46 (Bentley 46, Erdman 46, Keynes 46) "LONDON," edd. Morris Eaves, Robert N. Essick, et Joseph Viscomi (William Blake Archive).
- ↑ Inter talia vocabula sunt senex (Latina classica), homines senes (usus per orbem terrarum), seniores (Anglice 'seniors', usus Americanus), cives seniores (Anglice 'senior citizens', usus Britannicus et Americanus), adulti seniores (Anglice 'older adults', usus in scientiis socialibus, secundum Publication Manual of the American Psychological Association, ed. 6a [American Psychological Association, 2009], ISBN 1433805618), maiores (in multis culturis, inter quas culturae hominum aboriginalium), grandaevus (usus Latinus poeticus); praesertim vetulus (mas) et vetula (femina), atque anus et anicula.
- ↑ "Senescence, The Free Dictionary.
- ↑ "Geronology," The Free Dictionary.
- ↑ "Geriatrics," The Free Dictionary.
- ↑ "UK Politics: Jeremy Hunt highlights plight of 'chronically lonely,'" BBC News, 18 Octobris 2013.
- ↑ Oxford Dictionary of Sports Science & Medicine, s.v. "old age." Locus interretialis.
- ↑ "Das Alter".
- ↑ López-Otín C., Blasco M. A., Partridge L., Serrano M., Kroemer G. (Iun 2013). "The hallmarks of aging". Neurotoxicology 153 (6): 1194-217
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Améry, Jean. 1968, 2005. Über das Altern: Revolte und Resignation. Versuche, 13. Stutgartiae: Klett.
- Beauvoir, Simone de. Old age. Conv. ex Francica a Patrick O'Brian. Londinii: Deutsch, Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0233959181.
- Bovenschen, Silvia. 2008. Älter werden. Francofurti: Fischer. ISBN 9783596175321.
- Carstensen, Laura. Life-span Development Laboratory, et Stanford Center on Longevity.
- Crum, Milton. 2011. I’m Old. Association of Hospice and Palliative Care Chaplains. PDF. Center for Spiritual Resources. PDF.
- Crum, Milton. 2013. "I’m Frail." Association of Hospice and Palliative Care Chaplains. PDF.
- Graf, Friedrich Wilhelm. 2010. Über Glück und Unglück des Alters. Monaci: Beck. ISBN 9783406597831.
- Hermann-Otto, Elisabeth, ed. 2004. Die Kultur des Alterns von der Antike bis zur Gegenwart. ISBN 3861103729.
- Hertzsch, Klaus-Peter. 2008. Chancen des Alters: Sieben Thesen. Radius. ISBN 9783871731099.
- Hesse, Hermann. 2007. Vom Wert des Alters. Suhrkamp. ISBN 9783518419458.
- Junker, Jean-Pierre. 1973. Alter als Exil: zur gesellschaftlichen Ausgrenzung des alten Menschen. Kritische Texte, 13. Turici: Benziger / Coloniae: Einsiedeln. ISBN 3545240401.
- Marquard, Odo. 2013. Endlichkeitsphilosophisches: Über das Altern. Stutgartiae: Reclam. ISBN 9783150202784.
- Meitzler, Matthias. 2011. Soziologie der Vergänglichkeit: Zeit, Altern, Tod und Erinnern im gesellschaftlichen Kontext. Hamburgi: Kovac. ISBN 9783830054559.
- Opaschowski, Horst W., et Ulrich Reinhardt. 2007. Altersträume: Illusion und Wirklichkeit. Primus. ISBN 9783896783615.
- Rai, Ravindra Nath. 1990. Some personality determinants of attitudes toward old age. Dellii: Deputy Publications.
- Rentsch, Thomas, et Morris Vollmann, eds. 2012. Gutes Leben im Alter: Die philosophischen Grundlagen. Stutgartiae: Reclam. ISBN 9783150202531.
- Schneider-Flume, Gunda. 2008. Alter: Schicksal oder Gnade? Theologische Überlegungen zum demographischen Wandel und zum Alter(n). Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 9783525624043.
- Thane, Pat, ed. 2005. Das Alter: Eine Kulturgeschichte. Primus. ISBN 3896782703.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad senectutem spectant (Senior citizens, Old age). |
Vicimedia Communia plura habent quae ad senes spectant (Old people, Old age). |
- "Scams targeting the elderly" apud NCOA