Regio Smolenscensis
Civitas: Russia
Locus: 55°0′0″N 33°0′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Regio Pscoviensis, Regio Tueriensis, Regio Moscuensis, Regio Calugensis, regio Branscensis, Regio Mohiloviensis, Regio Vitebscensis
Forma
Gestio
Consilium: Smolensk Oblast Duma
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Smolenscensis[1] vel Smolenskensis[2] (Russice Смоленская область, tr. Smolenskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum Foederalem Centralem inclusum. Die 27 Septembris 1937 creata, regio Smolenscensis sita est in parte media planitiei Europaeae Orientalis, cum regionibus Moscuensi, Calugensi, Branscensi, Pscoviensi et Tueriensi Russiae atque cum regionibus Mohiloviensi et Vitebscensi Rutheniae Albae contermina. Aream 49 779 chm2 et circa 959 milia incolarum (anno 2015) habet.
Caput regionis est Smolenscum (Smolensk). Dorohobusum, Roslaulia, Velisia, Viasma et aliae urbes in regione Smolenscensi sitae sunt.
Elevatio Valdaica regionis pars occupat, quae divortium aquarum marium Baltici et Caspii et Ponti Euxini est; nam Danapris cum Desna accola, qui in Pontum fluit, Duina Occidentalis cum Caspla accola, quae in Balticum aquas fert, et Ugra Occae ad Caspium fluentis accola in regione oruintur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Exempla usus nominis adiectivi "Smolenscensis" videas, inter fontes de ducatu, palatinatu, gubernio, episcopatu (Bullarium Carmelitanum plures complectens summorum pontificum constitutiones..., pars IV, Romae 1748, p. 444).
- ↑ Exempla usus nominis adiectivi "Smolenskensis" sunt, inter alia, "magnus dux S." (Augustini Theiner(de) Monuments historiques relatifs aux règnes d'Alexis Michaélowitch, Féodor III..., Romae 1859, p. 368) et "episcopus S." (L. M. Rigollot, Ad Acta Sanctorum quotquot toto orbe coluntur... supplementum, Parissis 1875, p. 200).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 55°0′0″N 33°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Smolenscensem spectant. |