Parallelismus
Parallelismus[1] figura dicendi in rhetorica est parallela membrorum propositionis dispositio (forma ABAB), "repetitio exemplarium eorundem vel similium in phrasibus, clausis vel sententiis adiacentibus; exemplaria congruentia usitate duplicantur, sed amplior iteratio non est rara."[2][3] Parallelismi generum variorum sunt principalis dolus rhetoricus poesis biblicae,[4][5] atque in poesi multarum culturarum orbis terrarum, praecipue in traditionibus oralibus,[6] invenitur. Robertus Lowth nomen Latinum parallelismus membrorum in praelectionibus academicis de sacra poesi Hebraeorum antiquorum anno 1753 promulgavit. Romanus Jakobson, linguista hodiernus, fuit praecursor saecularis parallelismi studii in moribus poeticis linguisticisque per orbem terrarum inventis, inter quos eruditio popularis Russica, traditio sua.[7]
Praeterea, poesis Sinica parallelismo utitur. In distichonte? parallelo non solum debent significationes, partes orationis, et allusiones mythologicae et historico-geographicae separatim comparari et compansari, sed plures toni mutuo coniungi debet: toni plani coniunguntur cum tonis inflectis et vice versa.[8]
Parallelismi in sermone artistico communes in nonnullis Americae Mediae sunt, sicut Nahuatl.[9] Observatur etiam parallelisms in lingua Indonesiana quam Fox Rotinese (Latine 'lingua Rotinesiana') appellat[10] et in Navajo.[11] Aliae investigationes parallelismos invenerunt in linguis regionis Ural-Altaicae (inter quos poesis popularis Finnico-Kareliana et poemata epica et carmina populorum Turcicorum et Mongolianorum) et Toda, distributionem latiorem inter linguas Dravidicas subicientes.
Exempla
[recensere | fontem recensere]In litteris antiquis
[recensere | fontem recensere]- Duplex
- "Antiochus epistulis bellum gerit, calamo et atramento militat." Cato maior, Orationum fragmenta 20.
- "Mors certa hora incerta."
- "Ubi tu Caius, ibi ego Caia."
- "Vita brevis, ars longa." = "Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή." Hippocrates, Aphorismi, 1.1.
- Triplex
- "Veni, vidi, vici." Gaius Iulius Caesar.[12]
- "Citius, altius, fortius." Sententia certaminum Olympicorum.
- "In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas." Sententia Ruperti Meldenii theologi Lutherani.
In Bibliis Sacris
[recensere | fontem recensere]- "Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis." = "Αἰτεῖτε, καὶ δοθήσεται ὑμῖν· ζητεῖτε, καὶ εὑρήσετε· κρούετε, καὶ ἀνοιγήσεται ὑμῖν." Matthaeus 7:7.
- "[Reddite ergo] quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo." = "[Ἀπόδοτε οὖν] τὰ Καίσαρος Καίσαρι καὶ τὰ τοῦ Θεοῦ τῷ Θεῷ." Mathaeus 22:21.
Nexus interni
Adnotationes
[recensere | fontem recensere]- ↑ Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
- ↑ Anglice: "the repetition of identical or similar syntactic patterns in adjacent phrases, clauses, or sentences; the matching patterns are usually doubled, but more extensive iteration is not rare."
- ↑ Michael Patrick O'Connor, The New Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics, ed. Alex Preminger et T. V. F. Brogan (Princetoniae: Princeton University Press, 1993), 877.
- ↑ Parallelism in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- ↑ Casanowicz n.d.
- ↑ Fox 1971:216.
- ↑ Jakobson 1987.
- ↑ China Virtual Tours, https://web.archive.org/web/20080504071526/http://www.chinavista.com/culture/letters/poetry/home.html Litterae Poeticae Sinicae,] 1996-2010.
- ↑ Bright 1990.
- ↑ Fox 1971:216.
- ↑ Webster 2004.
- ↑ Apud Suetonius: "Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum 'veni : vidi : vici' non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam."
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Alter, Robert. 2011. The Art of Bublical Poetry. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 9780465022564, ISBN 0465022561.
- Berlin, A. 1985. The Dynamics of Biblical Poetry.
- Bright, William. 1990. "With one lip, with two lips": Parallelism in Nahuatl. Language 66(3):437–452.
- Casanowicz, I. M. Parallelism in Hebrew Poetry. In JewishEncyclopedia.com.
- Fox, James J. 1971. Semantic Parallelism in Rotinese Ritual Language. Bijdragen tot de Taal-, Land- en Volkenkunde 127(2):215–255.
- Jakobson, Roman. 1987. The Poetry of Grammar and the Grammar of Poetry. In Language in Literature, ed. K. Pomorska et S. Rudy, 121–144. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
- Lowth, Robert. 1753. De sacra poesi Hebraeorum praelectiones academicae Oxonii habitae.
- O'Connor, Michael Patrick. 1993. The New Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics, ed. Alex Preminger et T. V. F. Brogan. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0691032718, ISBN 0691021236.
- Webster, Anthony K. 2004. Coyote Poems: Navajo Poetry, Intertextuality, and Language Choice. American Indian Culture and Research Journal 28(4):69–91.
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |