Ovidius Brînzan
Ovidius (Dacoromanice Ovidiu) Brînzan (natus die 16 Aprilis 1959 Claudiopoli) medicus ac vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Ad annum 1984 apud Universitatem Timisvariensem medicinae studebat et medicus fiebat. Deinde ad annum 1992 hoc munere in valetudinariis operam dabat, tum ad annum 1999 pro societatibus commercialibus. Postquam cursum publicum finivit, nunc pro societate rerum immobilium operam dat[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 2000 Brînzan, sodalis factionis Socialis Democraticae, primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2008 mansit. A die 27 Novembris 2003 ad usque 28 Decembris 2004 Brînzan minister valedtudinis in consilio ministrorum fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Uxorem duxit atque duos filios habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Daniel Enăchescu 1990 · Bogdan Marinescu 1991 · Mircea Maiorescu 1991 · Iulianus Mincu 1992 · Daniela Bartoș 1996 · Stephanus Iosephus Drăgulescu 1996 · Ioannes Victor Bruckner 1997 · Franciscus Baranyi 1998 · Valerius Stoica 1998 · Gabriel Hajdu 1998 · Daniela Bartoș 2000 · Mircea Beuran 2003 · Ionel Blănculescu 2003 · Ovidius Brînzan 2003 · Mircea Cinteză 2004 · Eugenius Nicolăescu 2005 · Ioannes Bazac 2008 · Hadrianus Videanu 2009 · Attila-Zoltán Cseke 2009 · Ladislaus Ritli 2011 · Basilius Cepoi 2012 · Raed Arafat 2012 · Victor Ponta 2012 · Raed Arafat 2012 · Eugenius Nicolăescu 2012 · Nicolaus Bănicioiu 2014 · Patricius Achimaş-Cadariu 2015 · Dacianus Cioloş (pro tempore) 2016 · Vlad Voiculescu 2016 · Florianus Bodog 2017 · Sorina Pintea 2018 · Victor Sebastianus Costache 2019 Nelu Tătaru · 2020 | |