Nomen pontificale
Nomen pontificale est nomen quod cardinalis, qui papa creatus est, secundum morem antiquum circiter ab saeculo X sibi imposuit. Conclave confecto, cardinalis protodiaconus vulgo nuntiat:
- Annuntio vobis gaudium magnum: habemus papam, eminentissimum ac reverendissimum dominum, dominum XXX, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem XXX, qui sibi nomen imposuit XXX.
Historia
[recensere | fontem recensere]Primus papa qui anno 533 sibi nomen Ioannem II imposuit propter eius nomen paganus erat, Mercurius fuit. Idem consilium cepit anno 955 Octavianus qui sibi nomen Ioannem XII imposuit.
Anno 983 Petrus Canepanova papa Ioannes XIV fit, quia se indignum putavit nomine primi papae et apostoli Sancti Petri.
Anno 996 Bruno (Gregorius V) qui e Carintia venibat et anno 999 Gerbertus (Silvester II) eius nomina originis germanicae commutare voluerunt. Postea semper papae nomen pontificalem sibi imposuerunt excepto papis Hadrianus Filius Floris (papa Hadrianus VI) anno 1522 et Marcellus Cervini (papa Marcellus II) anno 1555.
A papa Lando usque ad papam Ioannem Paulum I anno 1978, nemo papa novum nomen delegit.
Errores enumerationis
[recensere | fontem recensere]Numquam fuit papa Ioannes XVI, quia Ioannes XVI antipapa fuit. Propter errorem enumerationis Petrus Hispanus sibi nomen imposuit Ioannem XXI invicem Ioannem XX.